CAPUT V.
12. Non fidat de se qui vult peccati concupiscentiam vincere. Excusatio peccatorum cohibenda per continentiam. Excusationes in peccatis diversae. Fati accusatio, fortunae, diaboli, Dei vero ipsius a Manichaeis. Cum ergo audis, Peccatum vobis non dominabitur; noli de te fidere, ut peccatum tibi non dominetur; sed de illo cui dicit orans quidam sanctus, Itinera mea dirige secundum verbum tuum, et non dominetur mihi omnis iniquitas (Psal. CXVIII, 133). Etenim ne forte, cum audissemus, Peccatum vobis non dominabitur, nos ipsos extolleremus, et viribus nostris hoc tribueremus, statim hoc vidit Apostolus, atque subjecit, Non enim estis sub lege, sed sub gratia (Rom. VI, 14). Gratia itaque facit ut peccatum tibi non dominetur. Noli ergo de te fidere, ne multo amplius inde tibi dominetur. Et cum audimus, Si spiritu actiones carnis mortificaveritis, vivetis; non hoc tantum bonum spiritui nostro, quasi per se ipsum possit ista, tribuamus. Nam ne istum carnalem sensum spiritu mortuo potius quam mortificante saperemus, illico addidit, Quotquot enim Spiritu Dei aguntur, hi filii sunt Dei (Id. VIII, 13, 14). Itaque ut spiritu nostro opera carnis mortificemus, Spiritu Dei agimur qui dat continentiam, qua frenemus, domemus, vincamus concupiscentiam.
13. In hoc tam magno praelio, in quo vivit homo sub gratia, et cum bene pugnat adjutus, exsultat in Domino cum tremore, non desunt tamen etiam strenuis bellatoribus, et operum carnis quamvis invictis mortificatoribus, aliqua vulnera peccatorum, propter quae sananda quotidie veraciter dicant, Dimitte nobis debita nostra (Matth. VI, 12): contra eadem vitia, et contra diabolum principem regemque vitiorum, multo vigilantius et acrius ipsa oratione certantes, ne valeant aliquid mortiferae suggestiones ejus, quibus instigat insuper peccatorem ad sua excusanda potius quam accusanda peccata; ac sic illa vulnera non modo non sanentur, verum etiam, etsi mortifera non erant, graviter et lethaliter infligantur. Et hic ergo cautiore opus est continentia, qua cohibeatur superbus hominis appetitus, quo placet sibi et non vult culpabilis inveniri, dedignaturque cum peccat, convinci quod ipse peccaverit; non salubri humilitate suscipiens accusationem sui, sed excusationem potius ruinosa elatione conquirens. Ad hanc superbiam coercendam, continentiam petivit a Domino ille, cujus superius verba jam posui, et sicut potui, commendavi. Namque cum dixisset, Pone, Domine, custodiam ori meo, et ostium continentiae circum labia mea; ne declines cor meum in verba maligna; unde hoc diceret evidentius explicans, ad excusandas, inquit, excusationes in peccatis (Psal. CXL, 3, 4). Quid enim malignius his verbis, quibus malus malum se negat, etiam de opere malo convictus quod negare non valeat? Et quoniam factum non potest tegere, nec benefactum potest dicere, et a se factum videt patere, quaerit in alium referre quod fecit, tanquam inde possit auferre quod meruit. Nolens se esse reum, addit potius ad reatum, et sua excusando non accusando peccata, ignorat non se poenam removere, sed veniam. Apud homines enim judices, quoniam falli possunt, quacumque velut purgare fallacia quod perperam factum est, prodesse aliquid videtur ad tempus: apud Deum autem, qui falli non potest, non est adhibenda fallax defensio, sed verax confessio peccatorum.
14. Et alii quidem qui sua consueverunt excusare peccata, fato se ad peccandum queruntur impelli, tanquam hoc decreverint sidera, et coelum prius talia decernendo peccaverit, ut homo postea talia committendo peccaret. Alii fortunae malunt imputare quod peccant: qui omnia fortuitis easibus agitari putant; nec tamen hoc se fortuita temeritate, sed perspecta ratione sapere atque asseverare contendunt. Qualis ergo dementia est, disputationes suas rationi tribuere, et actiones suas casibus subjugare? Alii totum quod male faciunt, in diabolum referunt: nec volunt cum illo habere vel partem, cum illum sibi occultis suggestionibus mala suasisse suspicari possint, se autem illis suggestionibus, undecumque fuerint, consensisse dubitare non possint. Sunt etiam qui excusationem suam extendunt in accusationem Dei, divino judicio miseri, suo autem furore blasphemi. Etenim adversus eum ex contrario principio inducunt mali substantiam rebellantem, cui non potuisset resistere, nisi substantiae naturaeque suae partem eidem rebellanti contaminandam corrumpendamque miscuisset: et tunc se peccare dicunt, quando natura mali praevalet naturae Dei. Haec Manichaeorum est immundissima insania, quorum machinamenta diabolica facillime veritas indubitata subvertit, quae Dei naturam incontaminabilem atque incorruptibilem confitetur. Quid autem flagitiosae contaminationis et corruptionis de istis merito non creditur, a quibus Deus, qui summe atque incomparabiliter bonus est, contaminabilis et corruptibilis creditur?