CAPUT PRIMUM.
1. Continentia a libidine carnis Dei donum. Continentia oris et ipsa donum Dei. Os corporis et os cordis. De virtute animae, quae Continentia nominatur, satis convenienter et digne disputare difficile est: sed exiguitatem nostram sub tanti ponderis sarcina ille cujus haec virtus magnum munus est, adjuvabit. Nam qui eam donat continentibus fidelibus suis, ipse dat sermonem de illa loquentibus ministris suis. Denique de re tanta, quod ipse dederit locuturi, Dei donum esse continentiam primum dicimus et probamus. In libro Sapientiae scriptum habemus, nisi Deus det, continentem esse neminem posse (Sap. VIII, 21). Dominus autem de ipsa majore et gloriosiore continentia, qua a conjugali vinculo continetur , ait: Non omnes capiunt verbum hoc, sed quibus datum est (Matth. XIX, 11). Et quoniam ipsa quoque castitas conjugalis, nisi contineatur ab illicito concubitu, non potest custodiri; utrumque Apostolus donum Dei esse praedicavit, cum de vita utraque, id est, et conjugali, et ea quae est sine conjugio, loqueretur dicens: Vellem omnes homines sic esse sicut me ipsum: sed unusquisque proprium donum habet a Deo; alius sic, alius autem sic (I Cor. VII, 7).
2. Et ne in sola inferiorum partium carnis libidine continentia necessaria videretur a Domino speranda, etiam in Psalmo canitur, Pone, Domine, custodiam ori meo, et ostium continentiae circum labia mea. In hoc autem divini eloquii testimonio, si os intelligamus sicut intelligere debemus, ibi posita continentia quantum sit Dei munus agnoscimus. Parum est quippe os corporis continere, ne aliquid inde quod non expedit per sonum vocis erumpat. Intus est enim os cordis, ubi sibi custodiam et ostium continentiae poni desideravit a Domino, qui verba illa dixit, nobisque dicenda conscripsit. Multa enim corporis ore non dicimus, et corde clamamus: nullum autem procedit rei alicujus ex ore corporis verbum, cujus est in corde silentium. Inde igitur quod non emanat, foris non sonat: quod vero emanat inde, si malum est, etsi non moveat linguam, inquinat animam. Ibi ergo ponenda est continentia, ubi et tacentium loquitur conscientia. Fit enim per ostium continentiae, ut non inde exeat quod etiam clausis labiis carnis vitam polluat cogitantis.