ADMONITIO IN SUBSEQUENTEM LIBRUM.

Librum de Continentia suum ipse agnoscit Augustinus in Epistola 262, ad Darium comitem. Ejusdem operis meminit Possidius in Indiculo, cap. 10, et nonnulla ex eodem libro excerpta in suis collectaneis profert Beda seu Florus, et qui ab Augustini tempore proprius distat Eugypius. Hinc censura refellitur Desiderii Erasmi, quam in fronte Libri praefixit, videri sibi esse Hugonis, et phrasim arguere quod non sit Augustini. Stilus et dictio, nostro quidem judicio, similis omnino est multorum Augustini Sermonum, eorum praesertim quos primis annis dixit sive dictavit. Hunc vero librum Sermonem quemdam esse, quem idcirco in librorum suorum Retractationibus praeteriit, ipso satis exordio declaratur. Sic vero appellant veteres libri, necnon Possidius, Eugypius et Florus. Commode etiam in priores annos ipsius revocari nemo negaverit; quandoquidem et longior Sermo est, et magnam partem contra Manichaeos, quorum haeresim Augustinus maxime initio suae conversionis insectari solebat.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal