CAPUT XII.

26. Continentia Manichaeorum et aliorum quorumdam, praesertim haereticorum, falsa. Continentia item quorumdam immunda, ut per magicas artes perveniant ad uxores alienas. Haec adversus Manichaeos fallaciter continentes, pro veraci continentia disputasse suffecerit, ne continentiae fructuosus et gloriosus labor, partem infimam nostram, id est, corpus, quando ab immoderatis et illicitis voluptatibus cohibet et refrenat, non salubriter castigare, sed insectari credatur hostiliter. Corpus quippe ab animi est quidem natura diversum, sed non est a natura hominis alienum. Non enim animus constat ex corpore; sed tamen homo ex animo constat et corpore: et utique Deus quem liberat, totum hominem liberat. Unde totum hominem etiam Salvator ipse suscepit, dignatus in nobis totum liberare quod fecit. Qui contra istam sentiunt veritatem, quid eis prodest libidines continere? si tamen aliquas continent. Quid in eis per continentiam potest fieri mundum, quorum continentia talis immunda est? quae nec continentia nominanda est. Sentire quippe quod sentiunt, virus est diaboli; continentia vero munus est Dei. Sicut autem  non omnis qui aliquid patitur, aut quoslibet dolores tolerantissime patitur, habet eam virtutem, quae similiter Dei munus est, et patientia nuncupatur: multi enim tolerant multa tormenta, ne in suis criminibus prodant aut male sibi conscios, aut se ipsos; multi pro explendis ardentissimis libidinibus, et obtinendis, vel non relinquendis eis rebus quibus vinculo pravi amoris obstricti sunt; multi pro diversis et perniciosis, quibus vehementer tenentur, erroribus; quos omnes absit ut veram dicamus habere patientiam: ita non omnis qui aliquid continet, vel ipsas etiam carnis aut animi libidines mirabiliter continet, istam continentiam, de cujus utilitate et decore disserimus, habere dicendus est. Quidam enim, quod mirum dictu videri potest, per incontinentiam se continent; velut si se mulier contineat a marito, quia hoc juravit adultero. Quidam per injustitiam, velut si miscendi sexus non reddat conjux conjugi debitum, quia ipse vel ipsa jam potest vincere talem corporis appetitum. Item quidam continent decepti fide falsa, et vana sperantes, et vana sectantes: in quibus sunt omnes haeretici, et quicumque sub nomine religionis aliquo errore falluntur; quorum continentia vera esset, si esset et fides vera: cum vero illa propterea nec fides sit appellanda, quia falsa est, sine dubio et ista continentiae nomine indigna est. Numquid enim continentiam , quam munus Dei verissime dicimus, dicturi sumus esse peccatum? Absit a nostris cordibus tam detestanda dementia. Beatus autem Apostolus ait, Omne quod non est ex fide, peccatum est (Rom. XIV, 23). Quae igitur non habet fidem, nec continentia nominanda est.

27. Sunt etiam qui aperte malignis serviendo daemonibus, a corporis voluptatibus continent, ut per eos expleant nefarias voluptates, quarum impetum ardoremque non continent. Unde ut aliquid dicam, et caetera propter sermonis longitudinem taceam; quidam non attingunt etiam uxores suas, dum quasi mundi per magicas artes pervenire ad uxores moliuntur alienas. O mirabilem continentiam, imo vero nequitiam atque immunditiam singularem! Si enim vera esset continentia, magis ab adulterio, quam propter adulterium perpetrandum, carnis concupiscentia debuit a conjugio continere. Hanc quippe concupiscentiam carnis relaxare solet continentia conjugalis, ejusque frenis hactenus moderamen imponere, ut nec in ipso conjugio immoderata licentia diffluatur , sed custodiatur modus, aut infirmitati conjugis debitus, cui hoc non secundum imperium praecipit, sed secundum veniam concedit Apostolus (I Cor. VII, 6), aut filiis procreandis accommodatus, quae una fuit causa miscendae invicem carnis et patribus quondam et matribus sanctis. Id autem faciens continentia, id est, moderans et quodam modo limitans in conjugibus carnis concupiscentiam, et ejus inquietum atque inordinatum motum certis quodam modo finibus ordinans, bene utitur hominis malo, quem facit  et vult perficere bonum: sicut Deus utitur etiam hominibus malis, propter eos quos perficit bonos.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal