CAPUT IX.
22. Carnem natura non esse malam, cum ejus exemplo diligendas uxores hortetur Apostolus. Tres copulae insinuatae ab Apostolo, omnes bonae, quarum tertia est carnis et spiritus. Mulieri subjectionis exemplum a carne cur non datum. Quo igitur, non dico, errore, sed prorsus furore, Manichaei carnem nostram nescio cui fabulosae genti tribuunt tenebrarum, quam volunt suam sine ullo initio malam semper habuisse naturam: cum verax doctor viros diligere uxores suas exemplo suae carnis hortetur, quos ad hoc ipsum Christi quoque et Ecclesiae hortatur exemplo? Totus denique ipse apostolicae Epistolae locus, valde ad rem pertinens, recordandus est: Viri, inquit, diligite uxores vestras, sicut et Christus dilexit Ecclesiam, et se ipsum tradidit pro ea, ut eam sanctificaret, mundans lavacro aquae in verbo; ut exhiberet sibi ipse gloriosam Ecclesiam, non habentem maculam, aut rugam, aut aliquid hujusmodi; sed ut sit sancta et immaculata. Ita, inquit, et viri debent diligere uxores suas, sicut corpora sua. Qui diligit uxorem suam, se ipsum diligit (Ephes. V, 25-29). Deinde subjunxit, quod jam commemoravimus: Nemo enim unquam carnem suam odio habuit, sed nutrit et fovet eam, sicut et Christus Ecclesiam. Quid ad haec dicit immundissimae impietatis insania? Quid ad haec dicitis, Manichaei? qui nobis velut ex apostolicis Litteris duas sine initio naturas, unam boni, alteram mali, conamini inducere; et apostolicas Litteras, quae vos ab ista sacrilega perversitate corrigant, non vultis audire. Sicut legitis, Caro concupiscit adversus spiritum (Galat. V, 17); et, Non habitat in carne mea bonum: ita legite, Nemo unquam carnem suam odio habuit, sed nutrit et fovet eam, sicut et Christus Ecclesiam. Sicut legitis, Video aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae (Rom. VII, 18, 23): ita legite, Sicut Christus dilexit Ecclesiam, ita et viri debent diligere uxores suas, sicut sua corpora. Nolite in illis sanctae Scripturae testimoniis esse insidiosi, in his surdi; et eritis in utrisque correcti. Haec enim si accipiatis ut dignum est, conabimini et illa intelligere ut verum est.
23. Tres quasdam copulas nobis insinuavit Apostolus, Christum et Ecclesiam, virum et uxorem, spiritum et carnem. Horum priora posterioribus consulunt, posteriora prioribus famulantur. Omnia bona sunt, cum in eis quaedam ordinis pulchritudinem excellenter praeposita, quaedam decenter subjecta custodiunt. Vir et uxor, quales secum esse debeant, praeceptum accipiunt et exemplum. Praeceptum est: Mulieres viris suis subditae sint, sicut Domino; quia vir caput mulieris est; et, Viri, diligite uxores vestras. Exemplum autem datur mulieribus de Ecclesia, viris de Christo: Sicut Ecclesia, inquit, subdita est Christo, ita et mulieres viris suis in omnibus. Similiter et viris dato praecepto, ut uxores suas diligant, adjecit exemplum, Sicut Christus dilexit Ecclesiam. Sed viros et a re inferiore adhortatus est, id est, a corpore suo; non tantum a superiore, id est, a Domino suo. Non enim solum ait, Viri, diligite uxores vestras, sicut et Christus dilexit Ecclesiam, quod est a superiore; verum etiam dixit, Viri debent diligere uxores suas sicut corpora sua (Ephes. V, 22-28), quod est ab inferiore: quia et superiora et inferiora bona sunt omnia. Nec tamen mulier a corpore vel carne accepit exemplum, ut ita esset subdita viro, sicut spiritui caro: sed aut consequenter Apostolus intelligi voluit, quod dicere praetermisit; aut forte quia caro concupiscit adversus spiritum in hujus vitae mortalitate atque languore, ideo de illa noluit mulieri exemplum subjectionis adhibere. Viris autem ideo voluit, quia etsi concupiscit spiritus adversus carnem, etiam in hoc ipso consulit carni: non sicut caro concupiscens adversus spiritum, nec spiritui consulit tali repugnatione , nec sibi. Non tamen ei spiritus bonus, sive ejus naturam per providentiam nutriendo ac fovendo, sive ejus vitiis per continentiam resistendo, consuleret, nisi utraque substantia utriusque artificem Deum, etiam decore sui hujus ordinis indicaret. Quid est ergo quod vos vera dementia et christianos esse jactatis, et contra Scripturas christianas oculis clausis, vel potius exstinctis, tanta perversitate contenditis, et Christum asserentes in falsa carne apparuisse mortalibus, et Ecclesiam in anima ad Christum, in corpore ad diabolum pertinere, et sexum virilem atque muliebrem diaboli opera esse, non Dei, et spiritui carnem tanquam malam substantiam bonae substantiae cohaerere?