CAPUT XIII.

28. Continentia non tantum libidines corporis, sed et animi cupiditates coercet et regit. Motus animae pravi continentia cohibendi, negato consensu et rejecta vel cogitationis delectatione. Absit ergo ut continentiam, de qua Scriptura dicit, Et hoc ipsum erat sapientiae, scire cujus esset hoc donum (Sap. VIII, 21), etiam eos habere dicamus, qui continendo, vel erroribus serviunt, vel aliquas minores cupiditates ideo vincunt, ut alias expleant, quarum granditate vincuntur. Ea vero quae vera est desuper veniens continentia, non aliis malis mala premere alia, sed bonis mala sanare vult omnia. Cujus ut breviter complectar actionem; omnibus prorsus delectationibus concupiscentiae, quae adversantur delectationi sapientiae, coercendis atque sanandis invigilat officium continentiae. Unde angustius eam sine dubitatione metiuntur, qui solas libidines corporis cohibere definiunt: melius profecto illi, qui non addunt corporis, sed generaliter libidinem sive cupiditatem regendam dicunt ad continentiam pertinere. Quae cupiditas in vitio ponitur, nec tantum est corporis, verum et animi. Etenim si cupiditas corporis est in fornicationibus et ebrietatibus, numquid inimicitiae, contentiones, aemulationes, postremo animositates, in corporis voluptatibus, ac non potius in animi motibus et perturbationibus exercentur? Carnis tamen opera haec omnia nuncupavit Apostolus, sive quae ad animum, sive quae ad carnem proprie pertinerent, ipsum scilicet hominem nomine carnis appellans (Galat. V, 19-21). Opera quippe hominis sunt quae non dicuntur Dei; quoniam homo qui haec agit, secundum se ipsum vivit, non secundum Deum, in quantum haec agit. Sunt autem alia opera hominis, quae magis dicenda sunt opera Dei. Deus est enim, inquit Apostolus, qui operatur in vobis et velle et operari, pro bona voluntate (Philipp. II, 13). Inde est et illud: Quotquot enim Spiritu Dei aguntur, hi filii sunt Dei (Rom. VIII, 14).

29. Spiritus itaque hominis adhaerens Spiritui Dei, concupiscit adversus carnem, id est, adversus se ipsum; sed pro se ipso, ut motus illi sive in carne, sive in anima, secundum hominem, non secundum Deum, qui sunt adhuc per acquisitum languorem, continentia cohibeantur, propter acquirendam salutem: ut homo non secundum hominem vivens, jam possit dicere, Vivo autem jam non ego, vivit vero in me Christus (Galat. II, 20). Ubi enim non ego, ibi felicius ego; ut quando secundum hominem reprobus ullus motus exsurgit, cui non consentit qui mente legi Dei servit, dicat etiam illud, Jam non ego operor illud (Rom. VII, 17). Talibus quippe et illa dicuntur, quae sicut eorum socii participesque debemus audire: Si consurrexistis cum Christo, quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est in dextera Dei sedens; quae sursum sunt sapite, non quae super terram. Mortui enim estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo: cum Christus apparuerit vita vestra, tunc et vos apparebitis  cum illo in gloria. Quibus loquatur intelligamus, imo vero attentius audiamus. Nam quid hoc planius? quid apertius? Eis certe loquitur, qui consurrexerant cum Christo, nondum utique carne, sed mente; quos mortuos dicit, et magis hinc vivos: nam vita vestra, inquit, abscondita est cum Christo in Deo. Talium mortuorum vox est: Vivo autem jam non ego, vivit vero in me Christus. Quorum ergo vita erat abscondita in Deo, admonentur et exhortantur ut membra sua mortificent quae sunt super terram. Id enim sequitur: Mortificate ergo membra vestra quae sunt super terram. Et ne quisquam nimis tardus membra ista visibilia corporis mortificanda putaret a talibus, continuo quid dicat aperiens: Fornicationem, inquit, immunditiam, perturbationem, concupiscentiam malam, et avaritiam, quae est idolorum servitus. Itane vero credendum est quod isti qui jam mortui erant, eorumque vita abscondita erat cum Christo in Deo, adhuc fornicabantur, adhuc in moribus immundis operibusque vivebant, adhuc perturbationibus concupiscentiae malae atque avaritiae serviebant? Quis demens ista de talibus senserit? Quid ergo vult ut mortificent, opere scilicet continentiae, nisi motus ipsos adhuc in sua quadam interpellatione, sine nostrae mentis consensione, sine membrorum corporalium operatione viventes? Et quomodo isti mortificantur opere continentiae, nisi cum eis mente non consentitur, nec exhibentur eis arma corporis membra; et quod est majus, atque vigilantia continentiae majore curandum, ipsa etiam nostra cogitatio, quamvis eorum quodam modo suggestione et quasi susurratione tangatur, tamen ab eis ne oblectetur avertitur, et ad superna delectabilius cogitanda convertitur; ob hoc ea nominans in sermonibus, ne habitetur in eis, sed fugiatur ab eis? Quod fit, si efficaciter audiamus, ipso adjuvante qui hoc per Apostolum suum praecipit: Quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est in dextera Dei sedens; quae sursum sunt sapite; non quae super terram.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal