CAPUT VIII.
19. Caro adversus spiritum concupiscit, non quia inimica natura, sed quia vitiata. Carnis concupiscentias ex vitio esse, easque hic minui quidem posse, non penitus auferri nisi in altera vita. Concupiscentia carnis hic poena peccati, carne sanata in beatis non erit. Caro enim nihil nisi per animam concupiscit; sed concupiscere caro adversus spiritum dicitur, quando anima carnali concupiscentia spiritui reluctatur. Totum hoc nos sumus: et caro ipsa quae discedente anima moritur, nostra pars infima, non fugienda dimittitur, sed recipienda deponitur, nec recepta ulterius relinquetur. Seminatur autem corpus animale, resurget corpus spirituale (I Cor. XV, 44). Tunc jam caro nihil concupiscet adversus spiritum, quando et ipsa spiritualis vocabitur, quoniam spiritui non solum sine ulla repugnantia, verum etiam sine ulla corporalis alimenti indigentia in aeternum vivificanda subdetur. Haec igitur duo, quae nunc invicem adversantur in nobis, quoniam in utroque nos sumus, ut concordent oremus et agamus. Non enim alterum eorum putare debemus inimicum, sed vitium quo caro concupiscit adversus spiritum: quod sanatum, nec ipsum erit, et substantia utraque salva erit, et inter utramque nulla pugna erit. Audiamus Apostolum: Scio, inquit, quia non habitat in me, hoc est in carne mea, bonum. Hoc utique ait, quia vitium carnis in re bona non est bonum: quod cum esse destiterit, caro erit, sed jam vitiata vel vitiosa non erit. Quam tamen ad nostram pertinere naturam, idem doctor ostendit, prius dicendo, Scio quia non habitat in me: quod ut exponeret, addidit, hoc est in carne mea, bonum. Se itaque dicit esse carnem suam. Non ergo ipsa est inimica nostra: et quando ejus vitiis resistitur, ipsa amatur, quia ipsa curatur. Nemo enim unquam carnem suam odio habuit (Ephes. V, 29); sicut ipse Apostolus dicit. Et alio loco ait: Igitur ipse ego mente servio legi Dei, carne autem legi peccati. Audiant qui aures habent: Igitur ipse ego; ego mente, ego carne; sed mente servio legi Dei, carne autem legi peccati. Quomodo carne legi peccati? numquid concupiscentiae consentiendo carnali? Absit: sed motus desideriorum illic habendo, quos habere nolebat, et tamen habebat. Sed eis non consentiendo mente serviebat legi Dei, et tenebat membra, ne fierent arma peccati.
20. Sunt ergo in nobis desideria mala, quibus non consentiendo non vivimus male: sunt in nobis concupiscentiae peccatorum, quibus non obediendo non perficimus malum, sed eas habendo nondum perficimus bonum. Utrumque ostendit Apostolus, nec bonum hic perfici, ubi malum sic concupiscitur; nec malum hic perfici, quando tali concupiscentiae non obeditur. Illud quippe ostendit ubi ait, Velle adjacet mihi, perficere autem bonum non (Rom. VII, 18, 25): hoc vero, ubi ait, Spiritu ambulate, et concupiscentias carnis ne perfeceritis. Neque ibi enim dicit non sibi adjacere facere bonum; sed, perficere: neque hic dicit, Concupiscentias carnis ne habueritis; sed, ne perfeceritis. Fiunt itaque in nobis concupiscentiae malae, quando id quod non licet libet: sed non perficiuntur, cum legi Dei mente serviente libidines continentur. Et bonum fit, cum id quod male libet, vincente bona delectatione non fit: sed boni perfectio non impletur, quamdiu legi peccati carne serviente libido illicit, et quamvis contineatur, tamen movetur. Non enim opus esset ut contineretur, nisi moveretur. Erit quandoque etiam perfectio boni, quando consumptio mali: illud summum, hoc erit nullum. Quod si in ista mortalitate sperandum putamus, fallimur. Tunc enim erit, quando mors non erit; et ibi erit, ubi vita aeterna erit. In illo enim saeculo et in illo regno erit bonum summum, malum nullum; quando erit et ubi erit sapientiae amor summus, continentiae labor nullus. Non igitur mala est caro, si malo careat, id est, vitio quo vitiatus est homo, non factus male, sed ipse faciens. Ex utraque enim parte, id est, et anima et corpore a bono Deo factus bonus, ipse fecit malum quo factus est malus. A cujus mali reatu jam etiam solutus per indulgentiam, ne leve existimet esse quod fecit, adhuc cum suo vitio pugnat per continentiam Absit autem ut insint ulla vitia in illa quae futura est pace regnantibus; quandoquidem in isto bello quotidie minuuntur in proficientibus, non peccata solum, sed ipsae quoque concupiscentiae, cum quibus non consentiendo confligitur, et quibus consentiendo peccatur.
21. Quod ergo caro concupiscit adversus spiritum, quod non habitat in carne nostra bonum, quod lex in membris nostris repugnat legi mentis, non est duarum naturarum ex contrariis principiis facta commixtio, sed unius adversus se ipsam propter peccati meritum facta divisio. Non sic fuimus in Adam, antequam natura suo deceptore audito ac secuto, suum contempsisset atque offendisset auctorem: non est ista prior vita creati hominis, sed posterior poena damnati. Ex qua damnatione per Jesum Christum gratia liberati, cum poena sua dimicant liberi, nondum salute plena, sed jam pignore salutis accepto: non liberati autem, et peccatis rei sunt, et suppliciis implicati. Post hanc vero vitam reis manebit in aeternum poena pro culpa; liberis non remanebit in aeternum nec culpa, nec poena: sed permanebunt in aeternum substantiae bonae spiritus et caro; quas Deus bonus et immutabilis bonas, quamvis mutabiles, condidit. Permanebunt autem in melius commutatae, nunquam jam in deterius mutandae; consumpto penitus omni malo, et quod homo fecit injuste, et quod passus est juste. Quibus duobus mali generibus omnino pereuntibus, quorum est unum praecedentis iniquitatis, alterum consequentis infelicitatis, erit hominis sine ulla pravitate voluntas recta. Ibi omnibus erit clarum atque perspicuum, quod nunc a fidelibus multis creditur, a paucis intelligitur, malum non esse substantiam; sed sicut vulnus in corpore, ita in substantia quae se ipsam vitiavit, esse coepisse peste inchoata, atque ibi esse desinere sanitate perfecta. Omni ergo malo exorto a nobis, et perdito in nobis, bono etiam nostro usque ad culmen felicissimae incorruptionis et immortalitatis aucto atque perfecto, qualis erit utraque nostra substantia? Quandoquidem nunc in ista corruptione et mortalitate, cum adhuc corpus corruptibile aggravat animam (Sap. IX, 15), et quod Apostolus dicit, corpus mortuum est propter peccatum (Rom. VIII, 10), tale tamen testimonium perhibet idem ipse carni nostrae, id est parti nostrae infimae atque terrenae, ut dicat quod paulo ante commemoravi, Nemo unquam carnem suam odio habuit; statimque subjungat, sed nutrit eam et fovet, sicut et Christus Ecclesiam?