CAPUT XXIII.

37. Jam nunc unde facilius ostendamus, attende eam quae anima est, etiam spiritum dici, cum audis vel legis, Domino moriente, quod scriptum est, Et inclinato capite tradidit spiritum (Joan. XIX, 30): ita vis intelligi, tanquam a parte significaverit totum, non quod ea quae anima est, possit et spiritus nuncupari. At ego ut possim expeditius probare quod dico, te ipsum testem citius et commodius adhibebo. Sic enim spiritum definisti, ut pecora appareant non spiritum habere, sed animam. Irrationalia quippe ideo dicuntur, quod vim non habeant intelligentiae atque rationis. Unde cum hominem ipsum admoneres suam nosse naturam, ita locutus es: «Nam cum Deus bonus nihil non ratione condiderit, ipsumque hominem animal rationale, intellectus capacem, rationis compotem, sensuque vivacem, qui omnia rationis expertia prudenti ordinatione distribuat, procreaverit.» His tuis verbis satis asseruisti, quod omnino verissimum est, hominem esse compotem rationis atque intelligentiae capacem, quod utique non sunt animalia rationis expertia. Unde et testimonio divino, eos qui non intelligunt, pecoribus comparasti, non utique habentibus intellectum (Psal. XLVIII, 13). Quod et alio loco scriptum  est, Nolite esse sicut equus et mulus, quibus non est intellectus (Psal. XXXI, 9). Quae cum ita sint, attende etiam quibus verbis spiritum definieris atque descripseris, cum illum ab anima distinguere nitereris. «Haec anima,» inquis, «quae ex flatu Dei habet originem, sine sensu proprio atque intellectu intimo esse non potuit, quod est spiritus.» Et paulo post: «Et quamvis anima,» inquis, «animet corpus; tamen quod sentit, quod sapit, quod viget, spiritus sit necesse est.» Item paulo post: «Aliud erit,» inquis, «anima, et aliud spiritus, sapientia et sensus animae.» His verbis satis indicas quid esse spiritum hominis sentias, id est, rationale nostrum, quo sentit atque intelligit anima; non sicut sentitur  corporis sensibus, sed sicut est ille intimus sensus, ex quo est appellata sententia. Hinc autem pecoribus sine dubitatione praeponimur, eo quod sunt illa rationis expertia. Non habent itaque spiritum pecora, id est, intellectum et rationis ac sapientiae sensum, sed animam tantum. Nam et de illis dictum est: Producant aquae repentia animarum viventium; et, Producat terra animam viventem (Gen. I, 20, 24). Ut ergo plenissime ac planissime noveris, eam quae anima est, more divinorum eloquiorum etiam spiritum dici, appellatur pecoris spiritus. Et utique non habent pecora illum spiritum, quem tua Dilectio discernens ab anima definivit. Unde manifestum est quod generali vocabulo anima pecoris recte potuit sic vocari, sicut legitur in libro Ecclesiastae: Quis scit, spiritus filiorum hominis si ascendat ipse sursum, et spiritus pecoris si descendat ipse deorsum in terram (Eccle. III, 21)? Itemque in diluvii vastitate ita scriptum est: Et mortua est omnis caro, quae movebatur super terram, volatilium, pecorum, et jumentorum, et ferarum, et omnis serpens qui movetur super terram et omnis homo, et omnia quaecumque habent spiritum vitae (Gen. VII, 21, 22). Ubi remotis omnibus dubitationis ambagibus, generale nomen animae esse intelligimus, spiritum. Cujus quidem nominis significatio tam late patet, ut etiam Deus vocetur spiritus (Joan. IV, 24). Et iste flatus aereus, quamvis sit corporeus, appellatur in Psalmo spiritus tempestatis (Psal. LIV, 9). Quapropter et eam, quae anima est , etiam spiritum nuncupari, puto quod admonitus his, quae commemoravi, divinarum testimoniis paginarum, ubi et anima pecoris, cui non est intellectus, appellata legitur spiritus, non negabis ulterius. Quocirca si et illa quae de anima incorporea disputata sunt capis et sapis, non est unde tibi displiceam, quod eam me scire dixi non corpus esse, sed spiritum: quia et corpus non esse monstratur, et generali nomine spiritus nuncupatur.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal