CAPUT II.

2. Proinde, frater dilectissime, quid ab eo didiceris, nosse cupio, ut si jam id sciebam, gratuler pro te; si autem nesciebam, discam per te. Itane tu ignorabas duo quaedam esse, animam et spiritum, secundum id quod scriptum est, Absolvisti ab spiritu meo animam meam (Job. VII, sec. LXX)? Et utrumque ad naturam hominis pertinere, ut totus homo sit spiritus et anima et corpus: sed aliquando duo ista simul nomine animae nuncupari, quale est illud, Et factus est homo in animam vivam (Gen. II, 7)? Ibi quippe et spiritus intelligitur. Itemque aliquando utrumque nomine spiritus dici, sicuti est, Et inclinato capite tradidit spiritum (Joan. XIX, 30)? ubi et anima necesse est intelligatur. Et utrumque unius esse substantiae? Puto quod ista jam sciebas. Si autem nesciebas, non te aliquid quod magno periculo  nescitur, didicisse scias. Et si quid hinc subtilius disputandum est, melius cum ipso agitur, cujus jam novimus et eloquium: utrum cum dicitur anima, ita ut simul intelligatur et spiritus, utrumque anima sit, spiritus autem aliquid animae sit; an, sicut ei visum est, a parte totum appelletur hoc nomine: sive etiam utrumque spiritus sit, pars vero ejus sit quae proprie dicitur anima; an et hoc a parte totum vocetur, quando ita dicitur spiritus, ut simul intelligatur et anima: sic enim huic placet. Verum ista, ut dixi, et subtiliter disseruntur, et sine ullo vel certe sine magno periculo nesciuntur.

3. Itemque alios esse corporis, alios autem animae sensus, miror si iste te docuit; et tu homo id aetatis et honoris, antequam istum audires, unum atque idem putabas esse, quo album nigrumque discernitur, quod nobiscum vident etiam passeres ; et quo justum atque injustum dijudicatur, quod videbat Tobias  (Tob. IV) etiam carnis luminibus perditis. Hoc si ita est, profecto quando audiebas vel legebas, Illumina oculos meos, ne unquam obdormiam in mortem  (Psal. XII, 4): nonnisi carnis oculos cogitabas. Aut si hoc obscurum est, certe quando illud Apostoli recolebas, Illuminatos oculos cordis vestri (Ephes. I, 18); nos sub fronte et supra buccas cor habere credebas. Absit ut de te hoc sentiam. Neque hoc te igitur iste docuit.

4. At si forte ante hujus doctrinam, quam modo te invenisse laetaris, animae naturam Dei putabas esse portionem; hoc plane cum horrendo periculo falsum esse nesciebas. Et si ab isto didicisti quod anima portio Dei non sit; age Deo gratias quantas potes, quod non antequam hoc didicisti, de corpore existi. Exisses enim magnus haereticus, et blasphemator horrendus. Nullo modo tamen etiam id de te existimaverim, quod homo catholicus, neque contemptibilis presbyter, animae naturam portionem Dei sentiebas esse. Unde fateor Dilectioni tuae, timeo ne forte hoc te iste docuerit, quod potius sit contrarium ei fidei quam tenebas.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal