CAPUT VII.
11. An vero tu reprobare dubitabis, quod cum de anima loqueretur, «Non vis,» inquit, animam ex carne peccati contrahere valetudinem, ad quam vicissim sanctificationem videas transire per carnem, ut per ipsam reparet statum, per quam perdiderat meritum? Aut numquid quia Baptismo corpus abluitur, non transit ad animam vel spiritum, quod creditur conferri per Baptismum? Merito ergo per carnem, priscam reparat habitudinem, quam visa fuerat paulisper amisisse per carnem, ut per eam incipiat renasci, per quam meruerat inquinari» (Infra, lib. 3, n. 9)? Vide in his verbis, quantum iste tuus erraverit doctor. Dixit, «animam per carnem reparare statum, per quam perdiderat meritum.» Habuit ergo anima aliquem statum et aliquod meritum bonum ante carnem, quod vult eam reparare per carnem, quando caro lavacro regenerationis abluitur. Vixerat itaque alicubi ante carnem in statu et merito bono; quem statum et quod meritum perdidit, cum venisset in carnem. Dixit, «eam per carnem reparare habitudinem priscam, quam visa fuerat paulisper amisisse per carnem.» Habuit ergo ante carnem habitudinem antiquam; hoc est enim «priscam:» et ista qualis esse potuit, nisi beata atque laudabilis habitudo? Quam reparari per sacramentum Baptismatis asseverat; cum eam nolit ex illa originem trahere per propaginem , quam constat in paradiso aliquando fuisse felicem. Quomodo igitur alio loco «animam» se dicit «constanter asserere, non ex traduce, neque ex nihilo, neque per semetipsam, neque ante corpus?» Ecce isto loco vult animas ante corpus alicubi vivere tam beate, ut eadem illis per Baptismum beatitudo reddatur. Et tanquam sui rursus oblitus adjungit et dicit: «Ut per eam,» id est, per carnem, «incipiat renasci, per quam meruerat inquinari.» Superius meritum significaverat bonum perditum fuisse per carnem: nunc autem significat malum meritum, quo factum est ut veniret vel mitteretur in carnem, dicendo, «per quam meruerat inquinari.» Si enim meretur inquinari, non est utique meritum bonum. Dicat, quid peccavit antequam per carnem inquinaretur, ut per carnem inquinari mereretur. Dicat, si potest, quod nullo modo potest; quia invenire hic quid verum dicat, omnino non potest.