CAPUT XII.

16. Verumtamen iste in sui comparatione qualis posterius apparuit, tolerabilius adhuc errat. Nam velut poenituerit eum (non quod debuit poenitere, id est, quod ausus fuerit asserere non baptizatis relaxari originale peccatum, atque indulgentiam dari omnium peccatorum, ut in paradisum, hoc est, locum tantae felicitatis mittantur, et beatas mansiones in domo Patris habere mereantur); sed illud eum potius poenituerit, quod eis minoris beatitudinis extra regnum coelorum concesserit sedes; adjunxit, atque ait: «Aut si forte quispiam reluctetur, latronis animae vel Dinocratis interim temporarie collatum paradisum; nam superesse illis adhuc in resurrectione praemium regni coelorum: quanquam  sententia illa principalis obsistat, Quia qui non renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non intrabit in regnum coelorum: tamen teneat etiam meum in hac parte non invidentis assensum, modo misericordiae praescientiaeque divinae et effectum amplificet et affectum.» Haec verba in secundo ejus libro lecta descripsi. Numquid in hac causa erroris audaciam, temeritatem, praesumptionem habere quispiam posset ampliorem? Ipse sententiam dominicam recordatur, ipse commemorat, ipse suis litteris interponit, ipse dicit, «quanquam sententia illa principalis obsistat, Quia qui non renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non intrabit in regnum coelorum;» et audet tamen suae censurae levare cervicem contra sententiam principalem! «Teneat,» inquit, «etiam meum non invidentis assensum:» qui dicit animas non baptizatorum temporarie mereri paradisum; propter has enim, latronem atque Dinocratem, tanquam praescribendo, vel potius praejudicando commemorat: in resurrectione autem in meliora transferri et regni coelorum percipere praemium: «quanquam sententia,» inquit, «principalis obsistat.» Jam ergo ipse considera, quaeso te, frater, quisquis cuipiam praebet assensum adversus auctoritatem sententiae principalis, quam sententiam merebitur principis?

17. Novellos haereticos Pelagianos justissime conciliorum catholicorum et Sedis Apostolicae damnavit auctoritas, eo quod ausi fuerint non baptizatis parvulis dare quietis et salutis locum, etiam praeter regnum coelorum. Quod ausi non fuissent, nisi negarent eos habere originale peccatum, quod opus esset absolvi per Baptismatis sacramentum. Iste autem sicut catholicus dicit, parvulos originali obstrictos esse peccato, et tamen eos ab hujusmodi vinculo sine lavacro regenerationis absolvit, et post mortem in paradisum misericors mittit; post resurrectionem vero etiam in regnum coelorum misericordior introducit. Talis sibi Saül misericors visus est, quando pepercit regi quem Deus praecepit occidi: sed merito inobediens misericordia, vel misericors inobedientia reprobata atque damnata est (I Reg. XV): ut caveat homo, ne ab illo misericordiam mereatur homo, contra ejus sententiam a quo factus est homo. Intonat per os proprii corporis Veritas: Si quis non fuerit renatus ex aqua et Spiritu, non potest introire in regnum Dei (Joan. III, 5). Atque ut ab hac sententia exceptos martyres faciat, quibus contigerit ante pro Christi nomine occidi, quam Christi Baptismate dilui, dicit alio loco: Qui perdiderit animam suam propter me, inveniet eam (Matth. X, 39). Et ne cuiquam qui non renatus fuerit christianae fidei lavacro, promittatur peccati originalis abolitio, clamat Apostolus: Per unius delictum in omnes homines ad condemnationem (Rom. V, 18). Contra quam condemnationem Dominus unum esse ostendens salutis auxilium: Qui crediderit, inquit, et baptizatus fuerit, salvus erit; qui vero non crediderit, condemnabitur (Marc. XVI, 16). Cujus mysterium credulitatis in parvulis per eorum responsionem a quibus gestantur, impletur; ne si factum non fuerit,  eant ex uno omnes in condemnationem. Et tamen contra tam manifestas voces, quas concinit veritas, procedit in medium magis vecors quam misericors vanitas, et dicit: Non solum non eunt in damnationem parvuli, etsi nullum eos christianae fidei lavacrum a vinculo originalis peccati absolvat; verum etiam felicitate paradisi post mortem interim perfruuntur, post resurrectionem vero etiam regni coelorum felicitatem possidebunt. Haec iste contra catholicam fundatissimam fidem  numquid dicere auderet, si quaestionem solvendam de animae origine vires suas excedentem suscipere non auderet?

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal