CAPUT IV.
Et non reprehendo quod gratus fueris tanta humilitate doctori, si aliquid aliud disputante illo, verum atque utile didicisti: sed hoc quid sit inquiro; an forte animam non spiritum esse, sed corpus? Non quidem magnum doctrinae christianae arbitror esse detrimentum ista nescire: et si de corporum generibus subtiliter disputetur, hoc majore difficultate quam utilitate perdiscitur. Si autem Dominus voluerit ut ad illum ipsum juvenem scribam, sicut desidero, ibi sciet fortasse Dilectio tua, etiam hoc quam non te docuerit: si tamen id te ab illo didicisse laetaris. Sed ne quid forte aliud sit, quod constat esse utile, et ad fidem necessariam pertinere, peto rescribere non graveris.
8. Nam illud quod rectissime et valde salubriter credit, judicari animas cum de corporibus exierint, antequam veniant ad illud judicium, quo eas oportet jam redditis corporibus judicari, atque in ipsa in qua hic vixerunt, carne torqueri, sive gloriari; hoc itane tandem ipse nesciebas? Quis adversus Evangelium tanta obstinatione mentis obsurduit, ut in illo paupere qui post mortem ablatus est in sinum Abrahae, et in illo divite cujus in inferno cruciatus exponitur, ista non audiat, vel audita non credat? Sed numquid te docuit, quomodo anima sine corpore de digito pauperis aquae stillam desiderare potuit (Luc. XVI, 22-24); cum ipse confessus sit, alimenta corporea nonnisi propter fulciendas ruinas corruptibilis corporis sui animam quaerere? Verba ejus ista sunt: «Numquid quia anima,» inquit, «aut cibum quaerit aut potum, ad ipsam transire credimus pastum?» Et paulo post: «Unde intelligitur,» inquit, «et probatur, non ad animam pertinere ciborum sustentacula, sed ad corpus; cui etiam praeter cibum procuratur simili ratione vestitus, ut illi necessarius videatur pasturae suggestus, cui competit et ipsos habere vestitus.» Hanc ille sententiam suam satis evidenter expositam, nonnulla etiam similitudine illustrans, adjecit, atque ait: «Quid autem putamus inquilinum quemquam suae habitationi prospicere? Nonne si eam senserit aut tecto tremere, aut nutare pariete, aut labare fundamine, destinas quaerit, strues congerit, quibus imminentem possit ruinam sedulo diligenterque fulcire, ne sub periculo mansionis discrimen videatur pendere mansori ? Ita ergo et animam recognosce,» inquit, «carni suae desiderare cibum, ex qua ipsum concipit sine dubio desiderium.» Haec nempe ille juvenis sua sensa verbis luculentissimis et sufficientissimis explicavit, asserens non animae requiri alimenta, sed corpori; cura quidem illius, sed tanquam habitantis in domo, et moribundae carnis imminentes ruinas provida refectione fulcientis. Et illud ergo explicet tibi, quid anima illa divitis ruiturum destinare cupiebat, quae mortale corpus jam utique non habebat, et tamen sitiebat, et aquae stillam de digito pauperis requirebat. Habet ubi se exerceat iste doctor senum: quaerat, et inveniat, si potuerit, cui rei anima illa apud inferos humidum alimentum, vel tam exiguum mendicaret, cum ruinoso habitaculo jam careret.