ADMONITIO IN SUBSEQUENTES LIBROS DE ANIMA ET EJUS ORIGINE.
His quatuor libris materiam subministravit Vincentius Victor, juvenis in Mauritania Caesareensi natus, et ex Rogatistarum factione (quae Donatistarum scissura erat, partem quamdam Mauritaniae circa urbem Cartennam occupans) ad catholicam Ecclesiam conversus: quem Victorem ferebant, Vincentii illius, qui post Rogatum factioni eidem praefuerat, magnam existimationem hactenus animo tenere, ut eam ob causam ipsius nomen, suum voluerit esse cognomen . Hic igitur Victor cum in quamdam Augustini scriptionem incidisset, qua ille se quidem ignorare fatebatur, an omnes animae ex una Adami anima propagentur, an singulis quibusque hominibus singulae a Deo, sicut ipsi Adamo, sine propagatione dentur; sed tamen scire dicebat, animam natura spiritum esse, non corpus: utrumque displicuit ex aequo Victori, et quod Augustinus vir tantus de animae origine quid tenendum sit non sine cunctatione doceret, praesertim propagationem animarum verisimilem esse ducens, et quod animae naturam asseveranter pronuntiaret incorpoream. Ergo adversus Augustinum hac de re conscriptos duos libros Petro Hispano presbytero nuncupavit, placita haereticorum Pelagianorum nonnulla, et alia iis pejora continentes.
Renatus monachus, qui Caesareae tunc erat, idem ille, ut videtur, qui Augustino in eadem urbe autumno anni 418 existenti, Optati episcopi de animae origine consulentis epistolam exhibuerat : hic itaque ex ordine quidem laicorum, sed fide admodum orthodoxa, descriptos diligenter eosdem libros Victoris Caesarea Hipponem transmisit aestiva tempestate: quos tamen exeunte tantum autumno accepit Augustinus, anno ut putant 419. Mox ut illos legit sanctus Doctor, primum ex quatuor subsequentibus libris sine ulla dilatione conscripsit ad Renatum monachum: secundum deinde, epistolae forma, ad Petrum presbyterum: duos vero postremos ad ipsum Victorem, sed aliquanto post tempore, ut ex illis intelligitur verbis libri 2, n. 7, Si autem Dominus voluerit, ut ad illum ipsum juvenem scribam, sicut desidero. In Retractationibus haec Augustini lucubratio proxime sub opusculis anni 419 recensetur, quinto videlicet loco post Gesta cum Emerito, quae apud Caesaream anno 418, mense septembri confecta sunt: pertinet itaque ad finem anni 419, seu ad initium 420, scripta post Pelagianos conciliorum catholicorum et Sedis Apostolicae auctoritate jam quidem damnatos, sed nuperrime : quod anno Christi 418 feliciter contigerat.
In primo libro ad Renatum scripto, demonstrat suam de animae natura sententiam, et de ejusdem origine cunctationem injuria reprehendi a Victore. Juvenilem coercet hominis arrogantiam, quem in errores graves ac inauditos, dum quaestionem solvendam suas vires excedentem suscipere audet, prolapsum ostendit; atque ipsum, ut statuat animas non ex propagine fieri, sed novas singulis nascentibus a Deo insufflari, Scripturarum testimonia conferre ambigua, nec ad eam rem satis idonea.
In secundo, Petrum admonet, ne committat, ut libros de animae origine a Victore ad ipsum scriptos laudando approbasse, aut quae temere juvenis ille pronuntiavit fidei christianae contraria, pro dogmatibus catholicis habere existimetur. Errores Victoris varios, eosque gravissimos notat, et verbis confutat paucis. Petro demum ipsi suadet, ut Victorem ad eos corrigendos adducat.
In tertio, ad ipsum Victorem scripto, monstrat quaenam in suis Victor libris emendare debeat, si velit haberi catholicus: eaque ipsius placita et paradoxa, in superioribus ad Renatum et ad Petrum libris jam confutata, hoc tertio libro perstringit breviter, et ad undecim errorum capita revocat.
In quarto ad eumdem Victorem libro, primum cunctationem suam de animarum origine immerito culpari, seque ab ipso, quia nihil hinc definire ausus sit, injuria pecoribus comparari demonstrat. Deinde vero quod incunctanter asseveravit, animam spiritum esse, non corpus, hoc temere etiam improbari a Victore, ut animam corpoream natura sua, et spiritum ab ipsa anima in homine distinctum esse, inani conatu propugnet.
S. AURELII AUGUSTINI HIPPONENSIS EPISCOPI DE ANIMA ET EJUS ORIGINE LIBRI QUATUOR . (C)