CAPUT PRIMUM.

1. Sinceritatem tuam erga nos, Renate frater charissime, et fraternam benevolentiam, ac mutuae dilectionis affectum probatum quidem et antea tenebamus: verum nunc probatiorem nobis amica diligentia demonstrasti, quod mihi duos libros, ejus quidem hominis quem penitus ignorabam, nec tamen ideo contemnendi, Vincentii Victoris (sic enim praenotatum ibi nomen ejus inveni), proxime praeterita aestate misisti; quamvis mihi, eo quod absens fuissem, in autumni fine sint redditi. Quomodo enim tu charissimus meus posses vel deberes in meam non perferre notitiam, cum in manus tuas venissent cujuslibet hominis qualescumque litterae, licet ad alium scribentis, ubi tamen nomen commemoraretur et legeretur meum, ita ut contradiceretur verbis meis, quae in quibusdam opusculis edidissem? Hoc itaque fecisti, quod sincerissimus et dilectissimus amicus meus facere debuisti.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal