CAPUT XIII.

18. Horrendis est enim coarctatus angustiis ab eis qui dicunt, «Cur Deus animam tam injusta animadversione mulctavit, ut in corpus eam peccati relegare voluerit; cum consortio carnis peccatrix esse incipit, quae peccatrix esse non potuit?» Utique enim dicunt, «Non potuit anima esse peccatrix, nisi eam Deus miscuisset carnis consortio peccatricis.» Qua ergo justitia id fecerit Deus, cum iste invenire non posset; maxime propter aeternam damnationem morientium parvulorum, quibus non baptizatis expiatum non fuerit originale peccatum: cur itaque Deus justus et bonus, parvulorum animas, quibus praescivit non subventurum christianae gratiae Sacramentum, ab omni noxa propaginis liberas, mittendo in corpus quod ex Adam trahitur, vinculo peccati originalis obstrinxerit, atque isto modo reas aeternae damnationis effecerit, cum invenire non posset; nec vellet dicere etiam ipsas ex illa una originem trahere peccatricem: maluit per naufragium miserabile exire, quam temerarium cursum velis depositis, et remis suae disputationis inhibitis, provida deliberatione frenare. Viluit quippe juveni senilis nostra cunctatio, quasi huic molestissimae ac periculosissimae quaestioni magis fuerit impetus eloquentiae, quam consilium prudentiae necessarium. Et praevidit hoc etiam ipse, sed frustra. Nam haec sibi velut ab adversariis propositurus objecta, «Ex hinc alia,» inquit, «substruuntur opprobria querulis murmurationibus oblatrantium, et excussi quasi quodam turbine, identidem inter immania saxa collidimur.» His praedictis quaestionem supra dictam scopulosissimam sibi proposuit, ubi a fide catholica naufragavit, nisi refecerit poenitendo quod fregit. Illum ego  turbinem atque illa saxa devitans, navem illis committere nolui: et de hac re ita scripsi, ut rationem potius cunctationis meae, quam temeritatem praesumptionis ostenderem (Lib. 3 de Libero Arbitrio, n. 59-62; lib. 2 de Peccatorum Meritis, n. 59; epist. 166, ad Hieronymum, et 190, ad Optatum). Quod opusculum meum cum apud te invenisset, irrisit, seque illis cautibus animosiore impetu quam consultiore commisit. Sed quo eum praefidentia ista perduxerit, puto quod nunc videas: uberius autem ago Deo gratias, si et antea jam videbas. Cum enim nollet cohibere praecipitem cursum, propter ancipitem excursum, miserabilem invenit incursum, asserens  Deum parvulis sine christiana regeneratione defunctis, et modo paradisum, et postea regnum conferre coelorum.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal