CAPUT VIII.

12. Item aliquanto post ait: «Anima  itaque si peccatrix esse meruit, quae peccatrix esse non potuit, tamen neque in peccato remansit, quia in Christo praefigurata, in peccato esse non debuit, sicut esse non potuit» (Supra, lib. 1, n. 8, et infra, lib. 3, n. 11). Rogo te, frater, putasne ista saltem postea legisti et considerasti, et quid in recitante laudaveris, vel unde post recitationem gratias egeris cogitasti? Quid est, obsecro te, «Anima itaque si peccatrix esse meruit, quae peccatrix esse non potuit?» Quid est «meruit,» et «non potuit;» cum mereri hoc non potuisset, nisi peccatrix fuisset; non autem fuisset, nisi esse potuisset; ut ante omne malum meritum peccans, inde sibi meritum faceret, unde ad alia peccata, deserente Domino, perveniret? An ideo dixit, «quae peccatrix esse non potuit,» quia nisi in carnem veniret, peccatrix esse non posset? Quid ergo meruit, ut eo mitteretur, ubi peccatrix esse posset, quo nisi venisset, alibi peccatrix esse non posset? Dicat, quid meruit? Si enim meruit esse peccatrix; aliquid jam peccaverat, unde mereretur iterum esse peccatrix. Sed haec fortassis obscura esse videantur, aut obscura esse jactentur, cum sint apertissima. Neque enim dicere debuit, «quod anima meruerit peccatrix esse per carnem,» cujus nec bonum nec malum meritum reperire poterit ante carnem.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal