CAPUT IX.
13. Sed ad manifestiora veniamus. Cum enim magnis coarctaretur angustiis, quomodo animae originalis peccati vinculo teneantur obstrictae, si non ex illa trahunt originem quae prima peccavit, sed eas puras ab omni contagione et propagatione peccati, peccatrici carni Creator insufflat; ne dicatur illi, quod sic insufflando eas Deus efficit reas: primo de praescientia Dei hanc opinionem munire tentavit, «quod eis praeparaverit redemptionem.» In cujus redemptionis Sacramento parvuli baptizantur, ut abluatur originale peccatum, quod de carne traxerunt; quasi facta sua Deus emendet, quod eas insontes fecerat inquinari. Sed posteaquam ventum est ut de illis loqueretur, quibus tali non subvenitur auxilio, et antequam baptizentur exspirant: «In hoc,» inquit, «loco non me quasi auctorem spondeo, sed aliquid de exemplo conjicio. Habendam dicimus de infantibus istiusmodi rationem, qui praedestinati Baptismo, vitae praesentis, antequam renascantur in Christo, praeveniuntur occiduo. Legimus enim, «inquit,» de talibus scriptum: Raptus est ne malitia mutaret illius intellectum, aut ne fictio deciperet animam ejus. Propter hoc properavit de medio iniquitatis illum educere: placita enim Deo erat anima ejus; et, Consummatus in brevi, replevit tempora longa» (Sap. IV, 11, 14, 13). Quis istum dedignetur habere doctorem? Ergone parvuli, quos plerumque volunt homines baptizari, et dum curritur, ante moriuntur, si retardarentur in ista paululum vita, ut baptizati continuo morerentur, malitia mutaret intellectum illorum, et fictio deciperet animam eorum, et ne hoc eis contingeret, subventum illis est, ut ante raperentur quam baptizarentur? In ipso ergo Baptismate mutarentur in pejus, et fictione deciperentur, si post Baptisma raperentur. O admiranda atque sectanda doctrina! Sed hoc de vestra prudentia, qui adfuistis, cum recitaret, iste praesumpsit, et de tua maxime ad quem scripsit, et cui recitatos libros tradidit, ut credituros vos esse confideret, de non baptizatis infantibus esse scriptum, quod de omnium sanctorum immaturis aetatibus scriptum est, cum quibus male actum stulti arbitrantur, si de hac vita celeriter rapti fuerint, nec ad annos quos homines pro magno divino munere sibi exoptant, pervenire potuerint. Quale est autem dicere, «infantes praedestinatos Baptismo, vitae praesentis, antequam renascantur in Christo, occiduo praeveniri;» velut aliqua vis fortunae, sive fati, sive cujuslibet rei, non permittat Deum quod praedestinavit implere? Et quomodo ipse illos rapit, quia placuerunt illi? An eos et ipse praedestinat baptizari, et ipse quod praedestinavit, non sinit fieri?