CAPUT XI.

15. Aestuat tamen iste, atque horrendis suffocatur angustiis. Attentius enim fortasse quam tu quid mali dicat attendit, praeter Christi scilicet Baptismum solvi in parvulis originale peccatum. Denique, ut aliquatenus in hac causa vel sero ad Ecclesiae Sacramenta confugiat, «Pro his sane,» inquit, «oblationes assiduas, et offerenda jugiter sanctorum censeo sacrificia sacerdotum.» Habeto istum, si placet, etiam censorem, si parum fuerat habere doctorem, ut sacrificium corporis Christi etiam pro his offeras, qui Christo non sunt incorporati. Rem quippe tam novam, atque a disciplina ecclesiastica et a regula veritatis alienam, cum libris suis auderet inserere, non ait, Puto; non ait, Existimo; non ait, Arbitror; non ait saltem, Suggero, vel, Dico; sed, «censeo:» ut scilicet si offenderemur novitate seu perversitate sententiae, terreremur auctoritate censurae. Videris tu, frater, quomodo sustinere possis istum  docentem: Catholici tamen qui sanum sapiunt sacerdotes, quibus et te oportet adjungi, absit ut acquiescant istum audire censentem, quem potius optant resipiscentem ac dolentem, et quod ista senserit, imo vero etiam scripserit, correctione saluberrima poenitentem. «Sed hoc,» inquit, «exemplo Machabaeorum in praelio cadentium astruo faciendum, qui cum furtim de interdictis auferrent , atque in ipso certamine cecidissent, a sacerdotibus,» ait, «invenimus hoc initum consilium fuisse, ut quorum animas ex vetito reatus obstrinxerat, sacrificiorum oblatio repararet» (II Machab. XII, 39-46). Ita istud dicit, quasi pro incircumcisis illa oblata legerit sacrificia, sicut haec nostra pro non baptizatis censuit offerenda. Circumcisio quippe fuit illius temporis sacramentum, quod praefigurabat nostri temporis Baptismum.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal