CAPUT XVI.

22. Absit a te, frater, ut haec tibi  placeant, absit ut ista vel didicisse gaudeas, vel docere praesumas: alioquin longe melior invenietur ipse quam tu. Quia in exordio primi sui libri modeste atque humiliter praelocutus est, dicens: «Cum tibi parere desidero, notam praesumptionis incurro .» Et paulo post: «Quandoquidem,» inquit, «nec mihi ipse sim credulus, ea quae dixero posse probari; studeamque semper etiam propriam sententiam non tueri, si improbabilis detegatur; et sit mihi cordi, proprio judicio damnato, meliora magis et quae sint veriora sectari. Nam ut est optimi propositi laudandique consilii, facile ad veriora transduci; ita improbi obstinatique judicii est, nolle citius ad tramitem rationis inflecti.» Haec quippe ille si veraciter dixit, atque ut locutus est sentit, magnae profecto spei animum gerit. Item in fine libri secundi: «Nec putes,» inquit, «ad invidiam tuam forsitan revocandum, quod in tua dictorum meorum constituam potestate judicium. Ac ne forte cujusquam curiosi lectoris obtutus, inter illitas  fibras elementorum vestigia remanentia sollicitent et offendant, contextam paginae seriem pollice severo discerpe: meque hujus censionis experte, puni, atramenta quae indigna eloquia signaverunt ; ne hac occasione et tuum erga me judicium, quo mihi vehementer indulges, et meae quae latebant ineptiae rideantur.»

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal