CAPUT XIV.
19. Scripturarum vero testimonia quaecumque posuit, quibus animas Deum non ex illius primae propagine attrahere, sed sicut ipsam primam suas quibusque singulis insufflare, velut probare conatus est, ita sunt, quod ad istam quaestionem attinet, incerta et ambigua, ut etiam aliter accipi, quam ipse vult, facillime possint. Quod jam in eo libro quem scripsi ad amicum nostrum, cujus commemorationem superius feci, satis, quantum existimo, demonstravi (Supra, lib. 1, n. 17 sqq.) Testimonia quippe ipsa quae adhibuit, ubi legitur Deus animas vel dare, vel facere, vel fingere; unde illas det, vel unde faciat sive fingat, non ostendunt; utrum ex propagine illius primae, an insufflando sicut illam primam. Iste autem ex eo ipso quod legitur animas Deus dare, sive facere, sive fingere (Isai. XLII, 5; LVII, 16, et Zach. XII, 1), jam putat animarum negatam esse propaginem: cum Deus, eadem Scriptura teste, etiam corpora det, sive faciat, sive fingat, quae tamen ab illo ex propagine seminis dari, fieri, fingi, nemo ambigit.
20. Item quod scriptum est, ex uno sanguine Deum fecisse omne genus hominum (Act. XVII, 26); vel quod ait Adam, Hoc nunc os ex ossibus meis, et caro de carne mea. (Gen. II, 23): quia neque ibi dictum est, Ex una anima; neque hic, Anima de anima mea; putat negari animas filiorum ex parentibus, vel illius mulieris ex viro: quasi vero si non, ex uno sanguine, sed, Ex una anima diceretur, aliud quam totus homo intelligeretur, nec corporis propagatio negaretur. Sic etiam si dictum esset, Anima de anima mea; non utique negaretur caro, quam de illo exemptam fuisse constabat. A parte enim totum, sicut etiam a toto partem plerumque Scriptura significat. Nam certe si non, ex uno sanguine, sed, Ex uno homine, illo loco scriptum esset, institutum esse genus humanum, unde iste adhibuit testimonium, non praejudicaret istis qui negant animarum propaginem; quamvis non sola anima, nec sola caro, sed utrumque sit homo. Responderent enim a toto partem, id est, ab homine solam hominis carnem, Scripturam significare potuisse. Sic ergo et ii qui defendunt animarum propaginem, illud quod dictum est, ex uno sanguine, per sanguinem scilicet hominem, id est, a parte totum significatum esse contendunt. Sicut enim videtur illos juvare quod dictum est, ex uno sanguine, nec dictum est, Ex uno homine: sic videtur et istos juvare quod dictum est, Per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors; et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt (Rom. V, 12); nec dictum est, In quo omnium caro peccavit. Itemque sicut illos videtur juvare quod dictum est, Hoc nunc os ex ossibus meis, et caro de carne mea; quia pars est dicta, non totum: sic iterum istos, quod ibi continuo sequitur, Haec vocabitur mulier, quoniam de viro suo sumpta est. Debuit enim dici, aiunt, Quoniam de viro suo caro ejus sumpta est; si non tota mulier, id est, cum anima, sed sola caro sumeretur ex viro. Porro autem utrisque auditis, qui sine studio partium judicat, videt profecto, nec contra istos qui propaginem animarum defendunt proferenda illa testimonia ubi pars nominatur; quia potuit Scriptura significare illic a parte totum, sicut Verbum caro factum est (Joan. I, 14), cum legimus, non utique carnem solam, sed hominem totum intelligimus: nec contra illos qui propaginem animarum destruunt, ista proferenda, ubi non pars hominis, sed totum commemoratur; quia potuit ibi Scriptura a toto partem significare, sicut sepultum confitemur Christum, cum ejus caro sola sepulta sit. Ac per hoc propaginem animarum nec temere astruendam, nec temere destruendam dicimus: sed admonemus, alia testimonia esse quaerenda, quae non inveniantur ambigua.