CAPUT X.
14. Sed attende quid adhuc audeat, cui displicet in tanta hujus profunditate quaestionis cautior quam scientior nostra cunctatio. «Ausim dicere,» inquit, «istos pervenire posse ad originalium indulgentiam peccatorum, non tamen ut coeleste inducantur in regnum: sicuti latroni confesso quidem, sed non baptizato, Dominus non coelorum regnum tribuit, sed paradisum (Luc. XXIII, 43); cum utique jam maneret, Qui non renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non intrabit in regnum coelorum (Joan. III, 5). Praecipue quia multas esse mansiones apud Patrem suum Dominus profitetur, in quibus designantur merita multa et diversa mansorum: ut hic non baptizatus perducatur ad veniam, baptizatus ad palmam, quae est parata per gratiam.» Cernis hominem, paradisum atque mansiones quae sunt apud Patrem, a regno separare coelorum, ut etiam non baptizatis abundent loca sempiternae felicitatis. Nec videt, cum ista dicit, ita se nolle baptizati cujuspiam parvuli mansionem a coelorum regno separare, ut ipsam Dei Patris domum, vel aliquas partes ejus inde separare non timeat. Neque enim Dominus Jesus, In universitate creaturae, vel in qualibet universitatis parte; sed, In domo Patris mei, dixit, mansiones multae sunt (Id. XIV, 2). Quomodo ergo erit in Dei Patris domo non baptizatus, cum Deum patrem habere non possit nisi renatus? Non sit ingratus Deo, qui eum dignatus est a Donatistarum vel Rogatistarum divisione liberare, ut ipsam domum Dei Patris quaerat dividere, et aliquam ejus partem extra regnum coelorum ponere, ubi non baptizati valeant habitare. Et quo pacto ipse regnum coelorum se intraturum esse praesumit, de quo regno in quanta vult parte domum ipsius regis excludit? Sed de latrone illo, qui juxta Dominum crucifixus speravit in Dominum etiam crucifixum, et de fratre sanctae Perpetuae Dinocrate argumentatur, quod etiam non baptizatis dari possit indulgentia peccatorum et sedes aliqua beatorum: quasi quisquam, cui non credere nefas esset, huic indicaverit quod non fuerint baptizati. De quibus tamen in eo libro, quem scripsi ad fratrem nostrum Renatum, plenius quid mihi videretur exposui (Supra, lib. 1, nn. 11, 12): quod tua Dilectio poterit nosse, si non spreveris legere; nam ille petenti non poterit denegare.