CAPUT PRIMUM.
1. Pervenerunt ad me duo libri Vincentii Victoris, quos ad Sanctitatem tuam scripsit, mittente mihi eos fratre nostro Renato, homine quidem laico, sed pro sua fide et eorum quos diligit, prudenter religioseque sollicito. Quibus lectis vidi hominem in sermone quidem, non solum usque ad sufficientiam, verum etiam usque ad redundantiam profluentem; sed in rebus de quibus loqui voluit, nondum sicut oportet instructum: quod si ei fuerit Domino donante collatum, poterit esse utilis pluribus. Habet enim non minimum facultatis, qua possit explicare atque ornare quae sentit, si prius det operam recta sentire. Valde quippe sunt noxia prava diserta; quia hominibus minus eruditis, eo quod diserta sunt, videntur et vera. Quomodo autem eosdem libros ipse acceperis, nescio: verumtamen si verum est quod audivi, diceris eis recitatis ita exsiluisse laetitia, ut caput juvenis illius senex, et laici presbyter osculatus, didicisse te quod ignorabas, gratias egeris. Ubi quidem non improbo humilitatem tuam, imo vero etiam laudo quod honorasti doctorem tuum: nec hominem, sed ipsam quae tibi per illum loqui dignata est veritatem; si tamen potueris demonstrare, quid per illum veritatis acceperis. Vellem itaque rescriptis tuis, quid te docuerit, me doceres. Absit enim ut erubescam a presbytero discere, si a laico tu non erubuisti, praedicanda et imitanda humilitate, si vera didicisti .