CAPUT XXII.
36. Restat ostendere quemadmodum, quamvis et proprie dicatur spiritus, non universa anima; sed aliquid ipsius, sicut Apostolus dicit, Et integer spiritus vester, et anima, et corpus (I Thess. V, 23); vel illud multo expressius in libro Job, Absolvisti animam meam ab spiritu meo (Job VII, sec. LXX): tamen et universa anima appelletur hoc nomine; quamvis multo magis haec quaestio nominum videatur esse, non rerum. Cum enim constet esse aliquid in anima, quod proprie spiritus nominetur, quo excepto proprie nominatur et anima, jam de rebus ipsis nulla contentio est; praesertim quia illud etiam ego dico proprie vocari spiritum, quod et tu dicis, id est, quo ratiocinamur et intelligimus, quando ita distincte ista dicuntur, quemadmodum Apostolus ait, Et integer spiritus vester, et anima, et corpus. Hunc autem spiritum etiam mentem videtur appellare, cum dicit, Mente servio legi Dei, carne autem legi peccati (Rom. VII, 25). Nam ipsa sententia est, Et caro concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem (Galat. V, 17): ut quod ibi dicit, mentem; hoc intelligatur hic spiritum dicere: non sicut tu existimas, «universam mentem vocari, quae constat ex anima et spiritu;» quod ubi legeris, nescio. Mentem quippe nostram, nisi rationale et intellectuale nostrum dicere non solemus: ac per hoc quod ait idem apostolus, Renovamini autem spiritu mentis vestrae (Ephes. IV, 23); quid aliud dicit, nisi, Renovamini mente vestra? Sic enim spiritus mentis nihil est aliud quam mens, quomodo corpus carnis nihil aliud potest esse quam caro: nam et hoc scriptum est, In exspoliatione corporis carnis (Coloss. II, 11); ubi carnem corpus carnis appellat. Dicit sane et alio modo spiritum hominis, quem prorsus a mente discernit: Si enim oravero lingua, inquit, spiritus meus orat, mens autem mea infructuosa est (I Cor. IV, 14). Verum nunc non de isto spiritu loquimur, qui est a mente distinctus. Habet iste suam eamdemque difficilem quaestionem: multis enim modis atque in diversis significationibus Scripturae divinae spiritum nominant: sed de quo nunc agimus, quo ratiocinamur, intelligimus, sapimus; constat inter nos sic eum etiam proprie spiritum nuncupari, ut non sit universa anima, sed aliquid ejus. Tamen animam etiam spiritum esse, si propterea negas, quia ejus intelligentia distincte dicitur spiritus; poteris negare universum semen Jacob appellari Israel, quoniam excepto Juda, etiam distincte appellatus est Israel in tribubus decem, quae in Samaria tunc fuerunt (III Reg. XII, 28). Sed quid opus est hic diutius immorari?