CAPUT XXIV.

38. Quamobrem si hos ad te libros impensa dilectione conscriptos, repensa dilectione sumis et legis; si in principio primi tui libri audis et te ipsum, et studes, sicut dixisti: (Supra, lib. 2, n. 22), tuam sententiam non tueri, si improbabilis detegatur: illa praecipue undecim cave, de quibus te in libro  superiore commonui (Supra, lib. 3, nn. 22, 23). Ne «animam sic dicas ex Deo, ut eam non de nulla, nec de alia, sed de sua natura creaverit:» aut «quod per infinitum tempus, atque ita semper animas det, sicut semper est ipse qui dat:» aut «animam meritum aliquod perdidisse per carnem, quod habuerit ante carnem:» aut «animam per carnem reparare habitudinem priscam, perque ipsam carnem renasci, per quam meruerat inquinari:» aut «quod anima ante omne peccatum meruerit esse peccatrix:» aut «infantes sine regeneratione Baptismatis mortuos , ad indulgentiam pervenire originalium peccatorum:» aut «quos Dominus praedestinavit ad Baptismum, praedestinationi ejus eripi  posse, et ante defungi quam in eis quod Omnipotens praedestinavit impleri:» aut «de his qui priusquam baptizentur exspirant, dictum esse quod scriptum est, Raptus est ne malitia mutaret illius intellectum» (Sap. IV, 11); atque ad hunc sensum caetera pertinentia: aut «earum aliquas mansiones extra regnum Dei esse, quas multas in domo Patris sui Dominus dixit esse» (Joan. XIV, 2): aut «sacrificium corporis et sanguinis Christi pro his qui non baptizati de corpore exierint offerendum:» aut «aliquos eorum qui sine Christi Baptismate moriuntur, in paradisum interim recipi, ac postmodum et regni coelorum beatitudinem consequi.» Haec praecipue cave, fili, nec cognominari Vincentius delecteris, si vis esse victor erroris. Nec te quando aliquid nescis, existimes scire: sed ut scias, disce nescire. Neque enim aliquid in occultis Dei operibus ignorando, sed temere incognita pro cognitis astruendo, et falsa pro veris proferendo ac defendendo, peccatur. Ignorantiam  vero meam, utrum animae hominum novae fiant, an de parentibus (quas tamen a creatore Deo non de ipsius substantia fieri dubitare fas non est), aut non debere reprehendi, aut ab eo debere, a quo potest docente et auferri: et habere in se animas corporum similitudines incorporeas; ipsas autem non esse corpora: et salva distinctione animae et spiritus, etiam universaliter animam spiritum nuncupari, puto quod persuaserim Charitati tuae. Si autem persuadere non potui, utrum tamen ea dixerim quae persuadere debuerint , qui legent potius judicabunt.

39. Si qua sane alia, quae plurima in tuis libris emendanda mihi videntur, scire fortasse desideras, venire tibi non sit onerosum, non tanquam discipulo ad magistrum, sed primaevo ad grandaevum, forti ad infirmum. Etsi enim non eos edere debuisti, majore tamen et veriore gloria quisque correctus sua confessione reprehenditur, quam cujuslibet errantis ore laudatur. Quamvis in eorumdem recitatione librorum auditores et laudatores tuos non omnes ista quae sana doctrina improbat, vel ante sensisse, vel ad ea tibi consensisse crediderim: sed acie mentis ipso tuae recitationis impetu cursuque perstricta, haec parum advertere potuisse; aut certe etiam illos qui advertere potuerunt, non in te rerum liquidissimam veritatem, sed verborum affluentiam et ingenii facultatem indolemque laudasse. Plerumque enim laudatur , praedicatur et amatur eloquium in spe juvenis; etsi nondum habeat maturitatem fidemque doctoris. Quapropter ut et tu recte sapias, et alios non tantummodo delectare possit, verum etiam aedificare, quod loqueris; curam te oportet gerere de sermonibus tuis, remotis plausibus alienis.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal