CAPUT XVII.

27. Nam unde est, quod ita Scripturas, de quibus loquitur, non curat advertere, ut cum legerit homines esse ex Deo, non eos etiam secundum corpus, sed tantum secundum animam et spiritum ex Deo esse contendat? Quod enim ait Apostolus, Ex ipso sumus (Act. XVII, 28); non vult iste ad corpus, sed tantum ad animam et spiritum esse referendum. Si ergo ex Deo non sunt corpora, falsum est quod scriptum est, Ex quo omnia, per quem omnia, in quo omnia (Rom. XI, 36). Deinde ubi dicit idem apostolus, Sicut enim mulier ex viro, ita et vir per mulierem; exponat nobis iste quam propaginem significare voluerit, animae, an corporis, an utriusque. Sed non vult esse animas ex propagine. Restat ergo, ut secundum ipsum atque omnes qui animarum propaginem destruunt, corpus tantum masculinum et femininum significaverit  Apostolus, dicens, Sicut enim mulier ex viro, ita et vir per mulierem: quia mulier ex viro facta est, ut etiam vir per mulierem postea nasceretur. Si ergo haec Apostolus dicens, non etiam animas et spiritus, sed tantum corpora utriusque sexus volebat intelligi, cur continuo subjunxit, Omnia autem ex  Deo (I Cor. XI, 12); nisi quia et corpora ex Deo? Ita quippe ait: Sicut enim mulier ex viro, ita et vir per mulierem; omnia autem ex Deo. Eligat ergo iste unde sit dictum. Si de corporibus, profecto et corpora ex Deo sunt. Quid est ergo, quod ubicumque iste in Scripturis legit, ex Deo, quando de hominibus agitur, non et corpora, sed tantum animas et spiritus vult intelligi? Si vero quod dictum est, Omnia autem ex Deo; et de corpore utriusque sexus, et de anima ac spiritu dictum est: ergo secundum omnia est mulier ex viro. Mulier enim ex viro, vir per mulierem; omnia autem ex Deo. Quae omnia, nisi de quibus loquebatur, id est, et ille vir ex quo mulier, et illa mulier quae ex viro, et ille vir qui per mulierem? Neque enim ille vir per mulierem, ex quo viro mulier: sed vir qui natus est postea ex viro per mulierem, quemadmodum hodieque nascuntur. Ac per hoc si cum ista diceret Apostolus, de corporibus loquebatur, procul dubio corpora utriusque sexus ex Deo. Porro si non vult esse ex Deo hominum nisi animas et spiritus; profecto etiam secundum animam et spiritum mulier ex viro, et nihil jam relinquetur eis qui contra animarum propaginem disputant. Si autem ita dividit, ut dicat mulierem ex viro esse secundum corpus, ex Deo autem secundum animam et spiritum; quomodo erit verum quod ait Apostolus, Omnia autem ex Deo, si mulieris corpus ita est ex viro, ut non sit ex Deo? Quapropter ut Apostolus potius verum loquatur, quam iste Apostolo praeferatur, mulier ex viro est, sive secundum solum corpus, sive secundum totum, quo constat humana natura (nihil enim horum tanquam certum affirmamus, sed quid horum verum sit adhuc quaerimus): et vir per mulierem, sive ex patre  tota hominis natura ducatur, quae per mulierem nascitur, sive sola caro, unde adhuc quaestio est: omnia tamen ex Deo, unde nulla quaestio est, id est, et corpus et anima et spiritus, et viri et mulieris. Et si enim non ex Deo nata vel tracta sunt, vel manarunt, ita ut ejus naturae sint; tamen ex Deo sunt. A quo enim creata, condita, facta sunt, ab illo habent ut sint.

28. «Sed dicendo,» inquit, «Apostolus, Et ipse det omnibus vitam et spiritum; deinde addendo, Fecitque ex uno sanguine omne genus hominum (Act. XVII, 25, 26): animam et spiritum originaliter retulit ad auctorem, corpus ad traducem.» Imo vero qui non vult temere animarum negare propaginem, antequam liquido clareat utrum ita, an non ita sit, habet quod in istis verbis Apostoli intelligat, ex uno cum sanguine dixisse, ex uno homine, a parte totum significante locutionis modo. Si enim ipsi licet intelligere a parte totum quod scriptum est, Et factus est homo in animam vivam (Gen. II, 7); ut illic intelligatur et spiritus, de quo Scriptura ibi tacuit: cur aliis non liceat sic accipere quod dictum est, ex uno sanguine; ut illic et anima et spiritus possit intelligi, quoniam homo significatus nomine sanguinis, non solum constat ex corpore, verum etiam ex anima et spiritu? Sicut enim qui propaginem defendit animarum, non hinc  istum debet opprimere, quia de primo homine scriptum est, In quo omnes peccaverunt (Rom. V, 12): non enim dictum est, In quo omnium caro peccavit; sed, omnes dictum est, id est, omnes homines; cum homo non sola sit caro: sicut ergo hinc iste non debet opprimi, quia forte ita dictum est, Omnes homines, ut secundum solam carnem intelligerentur; sic iste non hinc debet premere defensores propaginis animarum, quia dictum est, omne genus hominum ex uno sanguine, tanquam propterea sola caro pertineat ad propaginem. Si enim hoc est verum, quod isti asserunt , ut non sit anima ex anima, sed caro ex carne sit tantum; ita dictum est, ex uno sanguine, ut non totus homo significaretur a parte, sed tantum unius hominis caro: illud vero quod dictum est, In quo omnes peccaverunt, sola omnium hominum caro intelligenda est, quae inde transfusa est, a toto partem significante Scriptura. Si autem illud est verum, quod totus homo ex toto homine propagatur, id est, corpus, anima et spiritus: ibi proprie dictum est, In quo omnes homines peccaverunt; hic autem tropice, ex uno sanguine, totum significatur a parte, id est, totus homo, qui ex anima constat et carne, vel potius, ut iste amat loqui, ex anima et spiritu et carne. Nam et ex parte totum, et ex toto partem divina eloquia significare consueverunt. Ex parte enim totum significatum est, ubi legitur, Ad te omnis caro veniet (Psal. LXIV, 3): quia ex carne intelligitur totus homo. Ex toto autem pars, cum dicitur Christus sepultus, cum sola ejus caro sepulta sit. Jam illud quod in hoc Apostoli testimonio positum est, quia ipse dat omnibus vitam et spiritum, secundum superiorem disputationem puto quod neminem moveat. Ipse enim dat: sed adhuc quaerimus unde det, utrum ex nova insufflatione, an ex propagine. Ipse quippe dare etiam carnis substantiam rectissime dicitur, quam tamen dare ex propagine non negatur.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal