CAPUT XVIII.

29. Nunc videamus illud de Genesi testimonium, ubi facta mulier de latere viri, adducta est ad eum, et dixit: Hoc nunc os ex ossibus meis, et caro de carne mea. Hoc quippe putat iste, quod dicere debuerit Adam, Anima ex anima mea, vel, Spiritus de spiritu meo, si etiam hoc de illo tractum esset. Sed illi qui propaginem asserunt animarum, hinc se putant invictius suam munire sententiam, quia cum scriptum sit, detraxisse Deum costam de latere viri, eamque aedificasse in mulierem, non est additum quod in ejus faciem sufflaverit flatum vitae: ideo, inquiunt, quia jam de viro fuerat animata. Nam si non fuisset, nequaquam nos, inquiunt, sancta Scriptura hujus rei cognitione fraudasset. Ad illud vero quod ait Adam, Hoc nunc os ex ossibus meis, et caro de carne mea; nec ait, Spiritus vel anima, de spiritu meo vel de anima mea: sic ab eis responderi potest, quemadmodum superius demonstratum est, ut a parte totum intelligatur hoc dictum, os et caro mea; sed quae animata fuerint detracta, non mortua. Neque enim, hoc Omnipotentem facere potuisse, ideo negandum  est, quia nullus hominum potest aliquid cum anima de humana carne praecidere. Nam quod Adam secutus adjunxit, Haec vocabitur mulier, quia de viro suo sumpta est (Gen. II, 23); cur non ait potius, unde opinio confirmaretur istorum, Quoniam de viro suo caro ejus sumpta est? Hic itaque illi qui contra sentiunt, possunt dicere, quia non scriptum est carnem mulieris, sed mulierem de viro suo sumptam, totam debere accipi cum anima et spiritu. Nam etsi anima sexu caret, non tamen quando appellantur mulieres, excepta anima eas necesse est intelligi. Alioquin non ita se admonerentur ornare: Non in tortis crinibus, aut auro, vel margaritis, aut veste pretiosa, sed quod decet, inquit, mulieres, promittentes pietatem per bonam conversationem (I Tim. II, 9, 10). Utique pietas intus est in anima vel in spiritu, et tamen mulieres appellatae sunt, etiam ut se intus ornarent, ubi nullus est sexus.

30. Cum itaque isti sic inter se alternante sermone certaverint; ego inter eos sic judico, ut ne incognitis fidant, et temere audeant affirmare quod nesciunt, utrosque commoneam. Si enim scriptum esset, Insufflavit flatum vitae in faciem mulieris, et facta est in animam vivam; nec sic esset jam consequens, ut non propagaretur ex parentibus anima, nisi etiam de filio eorum hoc scriptum similiter legeretur. Fieri enim potuit ut membrum non animatum de corpore extractum indigeret animari, filii vero anima ex patre per matrem propaginis transfusione traheretur. Cum vero tacitum est, occultatum est, non negatum; sed neque affirmatum. Ac per hoc sicubi forte non tacitum est, clarioribus documentis est astruendum. Unde nec illi qui defendunt animarum propaginem, ex eo quod non sufflavit Deus in faciem mulieris, aliquid adjuvantur; nec illi qui eam negant, ideo quia non dixit Adam, Anima de anima mea, debent sibi persuadere quod nesciunt. Sicut enim eadem non soluta, sed manente quaestione, potuit tacere Scriptura, quod mulier Deo sufflante sicut vir ejus acceperit animam: sic eadem non soluta, sed manente quaestione, potuit tacere Scriptura, ut Adam non diceret, Anima de anima mea. Ac per hoc si primae mulieris anima ex viro est, a parte totum significatum est, ubi legitur, Hoc nunc os ex ossibus meis, et caro de carne mea; cum tota ex viro, non caro sola sit sumpta. Si autem non est ex viro, sed eam Deus insufflavit sicut viro; a toto pars significata est, ubi legitur, De viro suo sumpta est: cum caro ejus non tota sit sumpta.

31. Quapropter, cum his testimoniis, quod ad hanc rem pertinet, utique ambiguis, non solvatur haec quaestio; illud tamen scio, sic argumentari homines, qui ex hoc putant animam mulieris non esse de anima viri, quia non est dictum, Anima de anima mea; sed, caro de carne mea: quemadmodum argumentantur Apollinaristae, vel quicumque sunt alii, adversus animam Domini; quam propterea negant, quia scriptum legunt, Verbum caro factum est (Joan. I, 14). Si enim et anima, inquiunt, ibi esset, debuit dici, Verbum  homo factum est. Sed istis propterea dicitur, carnis nomine solere Scripturam totum hominem nuncupare, sicut ibi, Et videbit omnis caro salutare Dei (Isai. XL, 5; Luc. III, 6); non enim caro sine anima aliquid videre potest: quia plurimis aliis sanctarum Scripturarum locis, non solum carnem, verum etiam animam humanam, id est, rationalem inesse homini Christo, sine ulla ambiguitate monstratur. Unde et isti, a quibus animarum propago defenditur, possent accipere a parte totum esse dictum, Os de ossibus meis, et caro de carne mea; ut illic intelligeretur et anima, quemadmodum Verbum carnem factum non sine anima accipimus: si quemadmodum alia testimonia docent habere humanam animam Christum, ita et isti aliquibus non ambiguis testimoniis propaginem astruerent animarum. Pari vice igitur admonemus etiam hos, qui animarum propaginem destruunt, ut novas a Deo sufflari animas certis documentis asserant; et tunc illud quod dictum est, Os ex ossibus meis, et caro de carne mea, non tropice a parte totum, ut simul intelligatur et anima, sed proprie de sola carne dictum esse defendant.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal