CAPUT XVI.
26. Disce, inquit, ecce Apostolus docet. Discam plane, si Apostolus docet: non enim nisi Deus per Apostolum docet. Sed quid est tandem quod docet Apostolus? Ecce, inquit, cum Atheniensibus loqueretur, hoc constanter exposuit, dicens, «Cum ipse det omnibus vitam et spiritum.» Quis enim hoc negat? Sed intellige, inquit, quod ait Apostolus: «det,» inquit; non, Dedit; ad infinitum et juge tempus revocans, non de praeterito et perfecto pronuntians. Et quod sine cessatione dat, semper dat: sicut semper est ipse qui dat. Verba ejus posui, sicut in eorum quos misisti, secundo libro ejus inveni. Ubi primum vide quo progressus fuerit, dum nititur affirmare quod nescit. Ausus est enim dicere, Deum non nunc solum atque in isto tantummodo saeculo, sed per infinitum tempus sine cessatione, atque omnino semper animas nascentibus dare. Semper, inquit, dat, sicut semper est ipse qui dat. Quid Apostolus dixerit, quia satis apertum est, me intelligere, absit ut negem: quod autem iste dicit, debet etiam ipse intelligere contra fidem esse christianam, atque ulterius cavere ne dicat. Cum enim mortui resurrexerint, jam nemo nascetur: atque ideo tunc non dabit nascentibus animas, sed eas quas dat in isto saeculo cum corporibus judicabit. Non ergo semper dat, quamvis ipse semper sit qui nunc dat. Nec tamen quoniam beatus Apostolus non dixit, Dedit; sed, det; inde conficitur quod vult iste conficere, non eum ex propagine animas dare. Ipse quippe dat, etiam si de propagine dat. Quia et corporis membra, et corporis sensus, et corporis formam, et corporis omnino substantiam ipse hominibus dat, quamvis ex propagine det. Neque enim quia Dominus ait, Si fenum agri, quod hodie est et cras in clibanum mittitur, Deus sic vestit (Matth. VI, 30); nec ait, Vestivit, sicut primum quando instituit; sed ait, vestit, quod et nunc facit; ideo negabimus lilia de origine sui generis procreari. Quid si ergo sic etiam anima et spiritus hominis et a Deo datur, quamdiu datur; et tamen ex propagine sui generis datur? Quod ego nec defendo, nec refello. Sed si defendendum est, vel refellendum, perspicuis, non ambiguis testimoniis id agendum esse commoneo. Nec propterea pecoribus insensatis sum comparandus, quia hoc me nondum scire pronuntio; sed potius cautis hominibus, quia non audeo docere quod nescio. Istum autem non ego vicissim, quasi rependens maledictum pro maledicto, pecoribus comparo; sed tanquam filium moneo, ut quod nescit, se nescire fateatur, neque id quod nondum didicit, docere moliatur: ne comparetur, non pecoribus, sed illis hominibus quos dicit Apostolus, volentes esse legis doctores, non intelligentes neque quae loquuntur, neque de quibus affirmant (I Tim. I, 7).