CAPUT XV.
24. Cum igitur Scripturarum testimonia quae commemorat, nequaquam doceant id quod persuadere conatur (quod enim ad hanc quaestionem attinet, omnino non exprimunt); quid est quod dicit, Animam ex flatu Dei constanter asserimus, non ex traduce, quia ex Deo datur? Quasi corpus ex alio detur, quam ex illo a quo creatur, ex quo omnia, per quem omnia, in quo omnia (Rom. XI, 36): quamvis non ex ejus natura, sed ex ejus opificio. Neque ex nihilo, inquit, quia ex Deo proficiscitur. Hoc plane non adhuc quaerendum monemus, utrum ita sit: sed prorsus verum non esse quod dicit, id est, quod anima nec ex traduce sit, nec ex nihilo; hoc, inquam, verum non esse sine dubitatione firmamus. Unum est enim e duobus, si ex traduce non est, ex nihilo est; ne ita sit ex Deo, ut naturae sit Dei, quod omnino sacrilegum est credere. Sed adhuc utrum non sit ex traduce, certa testimonia flagitamus aut quaerimus: non qualia iste posuit, quibus hoc quod quaerimus non ostenditur.
25. Qui utinam in tanta profunditate quaestionis, quamdiu quid dicat ignorat, imitaretur Machabaeorum matrem: quae cum sciret de viro se filios concepisse, et a Creatore omnium, sive secundum corpus, sive secundum animam et spiritum sibi creatos esse, ait tamen, Nescio quomodo paruistis in ventrem meum. Vellem iste diceret, quid ista nesciebat. Haec enim quae dixi, utique sciebat, quomodo secundum corpus in ejus uterum venerint; quia de viro eos se concepisse dubitare non poterat. Confitebatur etiam, quia et hoc utique sciebat, quod Deus illis animam et spiritum dederit, quod ipse illis vultus et membra formaverit. Quid ergo nesciebat? An forte quod nescimus et nos, utrum animam et spiritum, quem Deus illis sine dubio dedit, de parentibus traxerit, an novum sicut homini primo insufflaverit? Sed sive hoc sive aliud aliquid de naturae humanae institutione nesciebat, nescire se dicebat; non quod nesciebat, temere defendebat. Nec tamen iste huic diceret, quod nobis dicere non erubuit: Homo in honore positus non intellexit; comparatus est pecoribus insensatis, et similis factus est illis (Psal. XLVIII, 13): Ecce ista mulier dixit de filiis suis, Nescio quomodo paruistis in ventrem meum: nec tamen comparatur pecoribus insensatis. Nescio, dixit: et quasi quaererent ab ea, cur nesciret, adjunxit, Neque enim ego spiritum et animam donavi vobis. Ille ergo qui donavit, scit unde fecerit quod donavit, utrum ex propagine attraxerit, an novum insufflaverit: quod ego, inquit, nescio. Nec singulis vobis vultus et membra formavi: ille scit qui formavit, utrum simul cum anima formaverit, an vero jam formatis animam dederit. Quo ergo modo, utrum illo an isto in ejus ventrem venerint filii, nesciebat; et illud tamen sciebat, totum quod dedit redditurum esse qui dedit. Sed eligat iste in naturae humanae tam profundo abditoque secreto, quid mulier ista nescierit: tantum non judicet mentientem, nec pecoribus insensatis comparet nescientem. Quidquid erat quod illa nesciebat, profecto ad naturam hominis pertinebat: quod tamen sine culpa homo nesciebat. Quapropter dico etiam ego de anima mea, Nescio quomodo venerit in corpus meum; neque enim ego illam mihi donavi: scit ille qui donavit, utrum illam de parte meo traxerit, an sicut primo homini novam creaverit. Sciam etiam ego si ipse docuerit, quandocumque voluerit. Nunc autem nescio; nec me pudet, ut istum, fateri nescire quod nescio .