CAPUT XIV.
17. Hic forte dicat, sententiam suam divina auctoritate defendi: quoniam sanctarum Scripturarum testimoniis probare se existimat, animas a Deo, non ex propagine fieri, sed novas singulis insufflari. Probet, si potest, et fatebor me didicisse ab illo, quod magna intentione quaerebam. Sed quaerat alia, ne fortassis inveniat: nam hoc istis testimoniis, quae jam posuit, non probavit. Omnia quippe quae hic adhibuit, ad aliquid certa sunt; ad hoc vero, quod de animae origine quaeritur, demonstrantur ambigua. Certum est enim Deum dedisse hominibus flatum et spiritum, dicente propheta, Sic dicit Dominus qui fecit coelum, et fundavit terram, et quae sunt in ea, qui dat flatum populo super eam, et spiritum calcantibus eam (Isai. XLII, 5). Hoc testimonium iste in eam sententiam vult accipi, quam defendit, ut quod ait, dat flatum populo, non ex propagine facere animas populo, sed novas insufflare credatur. Audeat ergo dicere non ipsum nobis dedisse carnem, quia de parentibus origo carnis attracta est. Et ubi ait Apostolus de frumenti grano, Deus illi dat corpus quomodo voluerit (I Cor. XV, 38); neget, si audet, de tritico triticum nasci, et herbam ejus ex semine secundum genus. Quod si negare non audet; unde igitur scit quomodo dictum sit, dat flatum populo: utrum eum trahens de parentibus, an insufflans novum?
18. Unde etiam scit, utrum repetitio sententiae sit, Qui dat flatum populo super eam, et spiritum calcantibus eam: ut de una re utrumque dictum intelligatur, et non animam vel spiritum quo natura vivit humana, sed Spiritum sanctum significare voluerit? Si enim flatu non posset significari Spiritus sanctus, non Dominus post resurrectionem insufflasset discipulis, et dixisset, Accipite Spiritum sanctum (Joan. XX, 22). Neque scriptum esset in Actibus Apostolorum, Factus est subito de coelo sonus, quasi ferretur flatus vehemens, et visae sunt illis linguae divisae sicut ignis, qui et insedit super unumquemque eorum, et impleti sunt omnes Spiritu sancto (Act. II, 2-4). Quid si hoc Propheta praenuntiavit, dicens, Qui dat flatum populo super eam? et tanquam exponens quid dixerit flatum, repetivit atque ait, et spiritum calcantibus eam? Tunc enim evidentissime factum est, quando impleti sunt omnes Spiritu sancto. Aut si nondum dicendus est populus, centum viginti homines, qui tunc in loco uno aderant, certe quando simul quatuor vel quinque millia crediderunt, et baptizati acceperunt Spiritum sanctum (Id. IV, 31), quis dubitaverit simul populum accepisse Spiritum sanctum, et multitudinem quae ambulabat in terra, id est, homines calcantes terram? Nam ille qui datur ad naturam hominis pertinens, sive ex propagine detur, sive novus insuffletur (quorum nihil affirmandum esse dico, donec alterutrum sine ulla dubitatione clarescat) non datur calcantibus terram, sed adhuc materno utero inclusis. Dedit ergo flatum populo super terram, et spiritum calcantibus eam, quando multi simul credentes, simul repleti sunt Spiritu sancto. Et ipse dat eum populo suo, etsi non simul omnibus, sed suo cuique tempore, donec discedendo de hac vita, et succedendo in hanc vitam, universus ejusdem populi numerus compleatur: ut hoc sanctae Scripturae loco non aliud sit flatus, aliud spiritus: sed ejusdem sententiae repetitio. Sicut non est alius qui habitat in coelis, et alius Dominus; nec aliud est irridere, et aliud subsannare: sed eadem sententia repetita est, ubi legitur, Qui habitat in coelis, irridebit eos, et Dominus subsannabit eos. Vel cum dictum est: Dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam fines terrae (Psal. II, 4, 8). Non utique aliud dixit haereditatem, aliud possessionem; nec aliud gentes, aliud fines terrae: sed ejusdem sententiae repetitio est. Et innumerabiles inveniet hujusmodi locutiones divinorum eloquiorum, si advertat quod legit.
19. Quod autem graecus dicit πνοήν, hoc Latini varie interpretati sunt; aliquando flatum, aliquando spiritum, aliquando inspirationem. Nam hoc verbum habent codices graeci in isto prophetico testimonio, de quo nunc agimus, ubi dictum est, Qui dat flatum populo super eam: hoc est, πνοήν. Ipsum verbum est et ubi homo animatus est: Et insufflavit Deus in faciem ejus flatum vitae (Gen. II, 7). Sed ipsum verbum est et in Psalmo ubi canitur: Omnis spiritus laudet Dominum (Psal. CL, 6). Ipsum est et in libro Job, ubi scriptum est: Aspiratio autem Omnipotentis est quae docet. Noluit dicere, Flatus; sed, aspiratio; cum in graeco sit πνοή: quod etiam in illis verbis Prophetae, de quibus nunc disputamus. Et certe hoc loco, nescio utrum debeat dubitari Spiritum sanctum esse significatum. Agebatur enim de sapientia, unde sit in hominibus: Quia non ex numero annorum, sed Spiritus, inquit, est in hominibus; aspiratio autem Omnipotentis est quae docet (Job XXXII, 7, 8, sec. LXX): ut intelligeretur ista repetitione, non se de spiritu hominis dixisse, quod ait, Spiritus est in hominibus. Volebat enim ostendere unde habeant sapientiam, quia non a se ipsis; et repetendo id exposuit dicens, Aspiratio Omnipotentis est quae docet. Item alio loco in eodem libro, Intellectus, inquit, labiorum meorum pura intelligit: Spiritus divinus qui fecit me, aspiratio autem Omnipotentis, quae docet me (Id. XXXIII, 3, 4, sec. LXX). Et hic quod ait, aspiratio, vel inspiratio, in graeco est πνοήν, qui in illis prophetae verbis interpretatus est, flatus. Quamobrem cum temere negetur de anima hominis vel de spiritu hominis esse dictum, Qui dat flatum populo super eam, et spiritum calcantibus eam; quamvis ibi et Spiritus sanctus multo credibilius possit intelligi: qua tandem ratione audebit aliquis definire, animam vel spiritum, quo natura nostra vivit, loco illo voluisse significare Prophetam ? Cum profecto si apertissime diceret, Qui dat animam populo super terram, adhuc quaerendum esset, utrum eam Deus ex origine praecedentis generis ipse det, sicut ex origine praecedentis generis, ipse tamen dat corpus, non solum homini aut pecori, sed etiam semini tritici, aut alicujus caeterorum quomodo voluerit: an vero novam, sicut homo primus accepit, insufflet.
20. Sunt etiam qui haec verba prophetica sic intelligant, ut quod ait, Dedit flatum populo super eam, id est, super terram, non nisi animam velint accipi flatum: quod vero adjunxit, et spiritum calcantibus eam, Spiritum sanctum significatum arbitrentur: illo scilicet ordine, quo et Apostolus dicit, Non primum quod spirituale est, sed quod animale; postea, spirituale (I Cor. XV, 46). Nam ex hac prophetica sententia etiam elegans ille sensus exsculpitur, quod ita dixerit, calcantibus eam, ut vellet intelligi, Contemnentibus eam. Qui enim accipiunt Spiritum sanctum, amore coelestium terrena contemnunt. Hae omnes sententiae non sunt contra fidem; sive utrumque, id est, et flatum et spiritum qui pertinet ad humanam naturam, quisque intelligat; sive utrumque dictum accipiat de Spiritu sancto; sive flatum ad animam, spiritum vero ad Spiritum sanctum referat. Sed si anima et spiritus hominis et hic intelligendus est, sicut non dubitandum est quod eum Deus det; ita quaerendum est adhuc unde det, utrum ex propagine sicut ipse quidem dat, sed tamen ex propagine dat corporis membra; an vero novum, neque propagatum singulis insufflando distribuat: quod non ambigua, sicut iste facit, sed aliqua certissima volumus divinorum eloquiorum auctoritate defendi.
21. Eadem ratione etiam quod dicit Deus, Spiritus enim a me exiet, et omnem flatum ego feci (Isai. LVII, 16): de Spiritu quidem sancto accipiendum est quod ait, Spiritus a me exiet; de quo et Salvator ait, A Patre procedit (Joan. XV, 26): sed quod dictum est, Omnem flatum ego feci, de omni anima dictum negari non potest. Sed omne etiam corpus ipse facit: quod autem ex propagine corpus humanum faciat, nullus ambigit. Ac per hoc de anima, cum eam constet ab illo fieri, unde eam faciat, utrum ex propagine sicut corpus, an insufflando sicut primam fecit, adhuc utique requirendum est.
22. Adjecit etiam tertium testimonium, quia scriptum est, Qui fingit spiritum hominis in ipso (Zach. XII, 1). Quasi hoc negetur: sed unde eum fingat, hoc quaeritur. Nam et corporalem hominis oculum quis nisi Deus fingit? Et puto quod non extra, sed in ipso ; et tamen, ut certum est, ex propagine. Cum ergo et spiritum hominis in ipso fingat, quaerendum est, utrum nova insufflatione, an tractum ex propagine.
23. Novimus etiam Machabaeorum juvenum matrem, fecundiorem virtutibus quando filii passi sunt, quam fetibus quando nati sunt, eos sic fuisse adhortatam, ut diceret: Filii, nescio quomodo paruistis in ventrem meum . Neque enim ego spiritum et animam donavi vobis, nec singulis vobis vultus et membra formavi: sed Deus qui fecit mundum et omnia quae in eo sunt, fecitque hominum genus, et omnium inquirit actum , et ipse vobis spiritum et animam reddet cum magna misericordia (II Machab. VII, 22, 23). Novimus haec quidem; sed huic quomodo suffragentur ad id quod asserit, non videmus. Quis enim Christianorum neget Deum donare hominibus animam et spiritum? Sed eodem modo existimo istum negare non posse, Deum donare hominibus linguam, aurem, manum, pedem, omnesque corporis sensus et omnium formam naturamque membrorum. Quomodo enim haec Dei dona esse negaturus est, nisi se obliviscatur esse christianum? Sed sicut constat ex propagine ab illo haec fieri atque donari: ita quaerendum est etiam, spiritus et anima hominis unde ab illo efficiatur, a quo efficiente donatur; utrum ex parentibus, an ex nihilo; an quod iste affirmat, sed omni modo cavendum est, ex aliqua flatus ejus existente natura, non de nihilo creata, sed de ipso.