CAPUT XIV.

20. Haec atque hujusmodi, si et alia forsitan in tuis libris attentior et otiosior invenire potueris, sine ulla dilatione jam corrige, si animum catholicum geris, id est, si veraciter praelocutus es, dicens, «quod tibi ipsi credulus non sis, ea probari posse quae dixeris; et quod semper studeas etiam propriam sententiam non tueri, si improbabilis detegatur; et sit tibi cordi, proprio judicio damnato, meliora magis et quae sunt veriora sectari.» Modo proba, charissime, non te fallaciter ista dixisse, ut de tua indole non solum ingeniosa, verum etiam cauta, pia, modesta, gaudeat catholica Ecclesia, non de contentiosa pertinacia haeretica exardescat insania. Nunc est ut ostendas, quanta post haec bona verba quae tua commemoravi, sinceritate pectoris dixeris, quod continuo subjecisti: «Nam ut est,» inquis, «optimi propositi laudandique consilii, facile ad veriora transduci; ita improbi obstinatique judicii est, nolle citius ad tramitem rationis inflecti» (Supra lib. 2, n. 22). Esto igitur optimi propositi laudandique consilii, et facile ad veriora transducere: nec sis improbi obstinatique judicii, ut nolis citius ad tramitem rationis inflecti. Si enim haec liberaliter elocutus es, si non in labiis ista sonuisti, sed intus et germanitus in corde sensisti; in tuae correctionis tanto bono etiam moras odisti. Parum quippe tibi fuit dicere, «improbi obstinatique esse judicii, nolle ad tramitem rationis inflecti,» nisi adderes «citius:» ut hinc ostenderes quam sit exsecrandus, qui bonum hoc nunquam facit; quandoquidem qui tardius facit, tanta tibi videatur severitate culpandus, ut merito improbi judicii obstinatique dicatur. Audi ergo te ipsum, tuque potissimum et maxime eloquii tui fructibus utere , ut citius te ad rationis tramitem gravitate mentis inflectas, quam te inde minus erudite parumque consulte lubrico aetatis averteras.

21. Nimis longum est, omnia quae in tuis libris, vel potius in te ipso volo emendari, pertractare atque discutere, et saltem brevem tibi de singulis corrigendis reddere rationem. Nec ideo tamen te contemnas, ut arbitreris ingenium et eloquium tuum parvi esse pendendum. Nec sanctarum Sripturarum memoriam  in te parvam esse cognovi: sed eruditio minor est, quam tantae indoli laborique congruebat. Itaque te nec amplius quam oportet tibi tribuendo vanescere volo, nec rursus te abjiciendo ac desperando frigescere. Utinam tua scripta tecum legere possem, et colloquendo potius, quam scribendo, quae sint emendanda monstrarem. Facilius hoc negotium perageretur nostra inter nos sermocinatione, quam litteris: quae si scribenda esset, multis voluminibus indigeret. Verumtamen ista capitalia, quae certo etiam numero comprehendere volui, instanter admoneo, ne corrigere differas, et ea prorsus a fide et praedicatione tua facias aliena: ut quanta tibi facultas est disputandi, munere Dei utaris utiliter ad aedificationem, non ad destructionem sanae salubrisque doctrinae.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal