CAPUT XIII.
19. Noli credere, nec dicere, nec docere, «Aliquos eorum qui sine Baptismo Christi ex hac vita emigraverint, interim non ire in regnum coelorum, sed in paradisum; postea vero, in resurrectione mortuorum, etiam ad regni coelorum beatitudinem pervenire» (Supra lib. 2, n. 16), si vis esse catholicus. Hoc enim eis dare nec Pelagiana haeresis ausa est, quae opinatur parvulos non trahere originale peccatum: quos tu quamvis sicut catholicus cum peccato nasci fatearis, nescio qua tamen perversioris novitate opinionis, sine Baptismate salutari, et ab hoc peccato cum quo nascuntur absolvi, et in regnum coelorum asseris introduci. Neque consideras, in hac causa quanto deterius sapias quam Pelagius. Ille quippe dominicam sententiam pertimescens, qua non baptizati in regnum coelorum non permittuntur intrare, licet eos quos ab omni peccato liberos credit, non illo audet parvulos mittere: tu vero sic contemnis quod dictum est, Si quis non renatus fuerit ex aqua et Spiritu, non potest introire in regnum Dei; ut excepto errore, quo audes a regno Dei paradisum separare, quibusdam quos reos nasci, sicut catholicus, credis, sine Baptismate mortuis, et illius reatus absolutionem, et regnum coelorum non dubites insuper polliceri: quasi contra Pelagium in originali peccato astruendo tunc esse possis catholicus verus, si contra Dominum fueris in destruenda ejus de Baptismo sententia haereticus novus. Nos te, dilectissime, non sic volumus haereticorum esse victorem, ut error vincat errorem, et, quod est pejus, major minorem. Dicis enim: «Aut si forte quispiam reluctetur, latronis animae vel Dinocratis interim temporarie collatum esse paradisum; nam superesse illis adhuc in resurrectione praemium regni coelorum; quanquam sententia illa principalis obsistat, Quia qui non renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non intrabit in regnum coelorum; tamen teneat etiam meum in hac parte non invidentis assensum, modo misericordiae praescientiaeque divinae et effectum amplificet et affectum.» Haec verba tua sunt, ubi te confiteris consentire dicenti, quibusdam non baptizatis sic temporarie collatum esse paradisum, ut supersit illis in resurrectione praemium regni coelorum, contra sententiam principalem, qua constitutum est, non intraturum in illud regnum, qui non renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto. Quam sententiam principalem timens violare Pelagius, nec illos sine Baptismo in regnum coelorum credidit intraturos, quos non credidit reos: tu autem et originalis peccati reos parvulos confiteris, et tamen eos sine lavacro regenerationis absolvis, et in paradisum mittis, et postea etiam regnum coelorum intrare permittis.