CAPUT XII.
18. Noli credere, nec dicere, nec docere, «Sacrificium Christianorum pro iis qui non baptizati de corpore exierint, offerendum» (Supra lib. 1, n. 13, et lib. 2, n. 15), si vis esse catholicus. Quia nec illud quod de Machabaeorum libris commemorasti sacrificium Judaeorum (II Machab. XII, 39-46), pro eis qui non circumcisi de corpore exierant, ostendis oblatum. In qua tua sententia tam nova, et contra Ecclesiae totius auctoritatem disciplinamque prolata, verbo etiam insolentissimo usus es, dicens, «Pro his sane oblationes assiduas et offerenda jugiter sanctorum censeo sacrificia sacerdotum:» ut te homo laicus sacerdotibus Dei nec discendo subderes, nec saltem simul quaerendo misceres, sed censendo praeponeres. Aufer tibi ista, fili: non sic in via, quam Christus humilis se ipsum esse docuit, ambulatur; nullus cum hoc tumore per angustam portam ejus ingreditur.