CAPUT XI.

15. Noli credere, nec dicere, nec docere, «Aliquas mansiones esse extra regnum Dei, quas esse Dominus dixit in domo Patris sui» (Supra, lib. 2, n. 14), si vis esse catholicus. Non enim ait, sicut hoc testimonium ipse posuisti, Multae mansiones sunt apud Patrem meum; quod si ita dixisset, non alibi essent intelligendae quam in domo Patris ejus: sed aperte ait, In domo Patris mei mansiones multae sunt (Joan. XIV, 2). Quis itaque audeat aliquas partes domus Dei separare a regno Dei; ut cum reges terrae non tantum in domo sua, nec tantum in patria sua, sed longe, lateque etiam trans mare regnare inveniantur; rex qui fecit coelum et terram nec in tota domo sua regnare dicatur?

16. Sed forte dicas, omnia quidem pertinere ad Dei regnum, quia regnat in coelis, regnat in terris, in abyssis, in paradiso, in inferno, (ubi enim non regnat, cujus ubique summa potestas est?) sed aliud esse regnum coelorum, quo fas non est accedere, nisi lavacro regenerationis ablutos, propter dominicam veram fixamque sententiam; aliud autem esse regnum terrarum, vel aliarum creaturae partium, ubi possunt esse aliquae mansiones domus Dei, quamvis pertinentes ad regnum Dei, non tamen ad regnum coelorum, ubi excellentius et beatius est regnum Dei:  ita fieri, ut nec aliquae domus Dei partes atque mansiones a regno Dei nefarie separentur; et tamen non omnes in regno coelorum mansiones  praeparentur; atque in iis quae in regno coelorum non sunt, possint feliciter habitare, quibus eas etiam non baptizatis Deus dare voluerit; ut in regno Dei sint, quamvis in regno coelorum, quia baptizati non sunt, esse non possint.

17. Hoc qui dicunt, videntur quidem sibi dicere aliquid, quia Scripturas negligenter attendunt, et quomodo regnum Dei dicatur, unde oramus dicentes, Veniat  regnum tuum (Matth. VI, 10), non intelligunt: quia regnum Dei dicitur, ubi cum illo fidelis familia ejus beate et sempiterne tota regnabit. Nam secundum potestatem quae illi super omnia est, etiam nunc utique regnat. Quid ergo est quod oramus ut veniat, nisi ut cum illo regnare mereamur? Sub ejus autem potestate etiam illi erunt, qui poena aeterni ignis ardebunt: numquidnam ob hoc etiam ipsos in regno Dei futuros dicturi sumus? Aliud est enim regni Dei muneribus honorari, aliud regni Dei legibus coerceri . Ut autem tibi manifestissime appareat, non esse regnum coelorum distribuendum baptizatis, et alias partes regni Dei dandas quibus tibi visum est, non baptizatis; ipsum Dominum audi, qui non ait, Si quis non renatus fuerit ex aqua et Spiritu, non potest intrare in regnum coelorum; sed, non potest, inquit, intrare in regnum Dei. Nam verba ejus de hac re ista sunt ad Nicodemum: Amen, amen dico tibi, nisi quis natus fuerit denuo, non potest videre regnum Dei. Ecce non hic dixit, Regnum coelorum; sed, Dei. Et cum respondisset Nicodemus atque dixisset, Quomodo potest homo nasci, cum senex sit? numquid potest in ventrem matris suae iterato introire, et nasci ? eamdem Dominus sententiam planius apertiusque repetens ait, Amen, amen dico tibi, nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu, non potest introire in regnum Dei (Joan. III, 3-5). Ecce nec hic dixit, Regnum coelorum; sed, regnum Dei. Quod enim dixerat, Nisi quis natus fuerit denuo; hoc quid esset exposuit dicens, Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu. Et quod dixerat, non potest videre; hoc exposuit dicendo, non potest introire. Illud tamen quod dixerat , regnum Dei, non alio nomine repetivit. Neque nunc opus est quaerere atque disserere, utrum regnum Dei regnumque coelorum cum aliqua differentia sit intelligendum, an res una sit duobus appellata nominibus: sufficit quod non potest introire in regnum Dei, qui non fuerit lavacro regenerationis ablutus. Mansiones autem aliquas constitutas in domo Dei separare a regno Dei, quam sit a veritate devium, puto quod jam intelligas. Et ideo quod putasti, in aliquibus mansionibus, quas Dominus multas esse dixit in domo Patris sui, mansuros quosdam etiam non renatos ex aqua et Spiritu,  ut fidem catholicam teneas, admoneo, si permittis, emendare non differas.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal