CAPUT X.
13. Noli credere, nec dicere, nec docere, Quos Dominus praedestinavit ad Baptismum, praedestinationi ejus eripi posse, et ante defungi quam in eis fuerit quod Omnipotens praedestinavit impletum (Supra, lib. 2, n. 13), si vis esse catholicus. Nescio enim quae hic potestas contra potestatem Dei casibus datur, quibus irruentibus quod ille praedestinavit fieri non sinatur. Hic error quanta errantem voragine impietatis absorbeat, exaggerare non opus est; cum prudentem virum et corrigi paratum breviter admonuisse sufficiat. Tua quippe ista sunt verba: Habendam dicimus, inquis, de infantibus istiusmodi rationem, qui praedestinati Baptismo, vitae praesentis, antequam renascantur in Christo, praeveniuntur occiduo Ergone praedestinati Baptismo, vitae praesentis, antequam ad eum perveniant, praeveniuntur occiduo, et praedestinaret Deus quod futurum non fuisse praescivit, aut hoc futurum non fuisse nescivit , ut ejus aut praedestinatio frustraretur, aut praescientia falleretur? Vides quanta hinc dici possent, nisi quod paulo ante dixi tenerem, ut hinc te breviter admonerem.
14. Noli credere, nec dicere, nec docere, «De infantibus (Sup. lib. 2, n. 13), qui priusquam renascantur in Christo, praeveniuntur occiduo, scriptum esse, Raptus est ne malitia mutet illius intellectum, aut ne fictio decipiat animam ejus. Propter hoc properavit de medio iniquitatis illum educere; placita enim erat Deo anima ejus: et consummatus in brevi, explevit tempora longa» (Sap. IV, 11, 14, 13), si vis esse catholicus. Hoc enim ad illos omnino non pertinet, sed ad eos potius, qui baptizati et pie viventes, diu non permittuntur hic vivere, non annis, sed sapientiae gratia consummati. Iste vero error, quo putatur hoc de parvulis antequam baptizentur morientibus esse dictum; ipsi sacrosancto lavacro intolerabilem facit injuriam, si parvulus qui baptizatus rapi poterat, propterea prius rapitur, ne malitia mutet illius intellectum, aut ne fictio decipiat animam ejus: quasi in eodem Baptismo haec esse malitia credatur, et fictio qua in pejus mutetur et decipiatur, si non ante rapiatur. Deinde quoniam placita erat Deo anima ejus, properavit de medio iniquitatis illum educere, ita ut nec paululum remoraretur, ut quod in eo praedestinarat, impleret: sed contra suam praedestinationem facere maluit tanquam festinans, ne quod ei placuerat in non baptizato, exterminaretur in Baptismo: tanquam moriturus infans ibi pereat, quo currendum est cum illo ne pereat. Quis ergo haec verba scripta in libro Sapientiae, de parvulis sine Baptismate mortuis dicta esse crederet, diceret, scriberet, recitaret, si ea, sicut oportuerat, cogitaret?