CAPUT IX.

12. Noli credere, nec dicere, nec docere, «Infantes antequam baptizentur morte praeventos, pervenire posse ad originalium indulgentiam peccatorum» (Supra, lib. 1, n. 10-12, et lib. 2, nn. 13, 14), si vis esse catholicus. Exempla enim quae te fallunt, vel de latrone qui Dominum est confessus in cruce (Luc. XXIII, 43), vel de fratre sanctae Perpetuae Dinocrate, nihil tibi ad hujus erroris sententiam suffragantur. Latro quippe ille, quamvis potuerit judicio divino inter eos deputari, qui martyrii confessione purgantur, tamen etiam utrum non fuerit baptizatus, ignoras. Nam ut omittam quod creditur, aqua simul cum sanguine exsiliente de latere Domini, juxta confixus  potuisse perfundi, atque hujusmodi sanctissimo baptismate dilui: quid, si in carcere fuerat baptizatus, quod et postea persecutionis tempore nonnulli clanculo impetrare potuerunt? Quid, si et antequam teneretur? Neque enim propterea illi publicae leges parcere poterant, quantum attinet ad corporis mortem, quoniam divinitus remissionem acceperat peccatorum. Quid, si jam baptizatus in latrocimi facinus et crimen incurrerat, et non expers Baptismatis, sed tanquam poenitens accepit scelerum veniam quae baptizatus admisit? quandoquidem pietas tam fidelis, et Domino in animo ejus, et nobis in verbis ejus apparuit. Nam si eos, de quibus non scriptum est utrum fuerint baptizati, sine Baptismo de hac vita recessisse contendimus; ipsis calumniamur Apostolis, qui, praeter apostolum Paulum (Act. IX, 18), quando baptizati fuerint ignoramus. Sed si ipsos baptizatos esse per hoc nobis innotescere potuit, quod beato Petro Dominus ait; Qui lotus est, non indiget nisi ut pedes lavet  (Joan. XIII, 10): quid de aliis, de quibus vel tale nihil legimus dictum, de Barnaba, de Timotheo, de Tito, de Sila, de Philemone, de ipsis evangelistis Marco et Luca, de innumerabilibus caeteris; quos absit ut baptizatos esse dubitemus, quamvis non legamus? Dinocrates autem septennis puer, in quibus annis pueri cum baptizantur, jam Symbolum reddunt, et pro se ipsi ad interrogata respondent, cur non tibi visus fuerit baptizatus potuisse ab impio patre ad Gentilium sacrilegia revocari, et ob hoc fuisse in poenis, de quibus sorore orante liberatus est, nescio. Neque enim et ipsum vel nunquam fuisse christianum, vel catechumenum defunctum fuisse legisti? Quanquam ipsa lectio non sit in eo canone Scripturarum, unde in hujusmodi quaestionibus testimonia proferenda sunt.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal