CAPUT VIII.
11. Noli credere, nec dicere, nec docere, «Quod anima meruerit esse peccatrix ante omne peccatum» (Supra, lib. 1, n. 8, et lib. 2, n. 12), si vis esse catholicus. Valde enim malum meritum est, meruisse fieri peccatricem. Et utique tam malum meritum nullo modo habere potuit ante omne peccatum, praesertim priusquam veniret in carnem, quando meritum nec malum potuit habere, nec bonum. Quomodo igitur dicis, «Anima itaque si peccatrix esse meruit, quae peccatrix esse non potuit, tamen neque in peccato remansit, quia in Christo praefigurata in peccato esse non debuit, sicut esse non potuit?» Attende quid dicas, et desiste jam dicere. Quomodo enim meruit, et quomodo non potuit esse peccatrix? Quomodo, quaeso te, peccatrix esse meruit, quae male non vixit? Quomodo, quaeso te, peccatrix facta est, quae peccatrix esse non potuit? Aut si «non potuit,» ideo dicis, quia praeter carnem non potuit: quomodo ergo meruit esse peccatrix, quo merito in carnem mitteretur; quandoquidem ante carnem non potuit esse peccatrix, unde mali aliquid mereretur?