CAPUT VII.

9. Noli credere, nec dicere, nec docere, «Animam meritum aliquod perdidisse per carnem, tanquam boni meriti fuerit ante carnem» (Supra, lib. 2, n. 11), si vis esse catholicus. Nondum enim natos Apostolus nihil egisse dicit boni vel mali (Rom. IX, 11). Unde ergo anima potuit ante carnem habere meritum bonum, ubi nihil egerat boni? An forte audebis eam dicere ante carnem bene vixisse, quam non potes ostendere vel fuisse? Quomodo ergo dicis, «Non vis animam ex carne peccati contrahere valetudinem, ad quam vicissim sanctificationem videas transire per carnem, ut per ipsam reparet statum,  per quam perdiderat meritum?» Haec dogmata, quibus putatur anima ante carnem habuisse aliquem statum bonum et meritum bonum, si forte nescis, exceptis antiquis haereticis, etiam recentius in Priscillianistis jam catholica damnavit Ecclesia.

10. Noli credere, nec dicere, nec docere, «Animam per carnem reparare habitudinem priscam et per illam renasci, per quam meruerat inquinari» (Supra, lib. 1, n. 6, et lib. 2, n. 11), si vis esse catholicus. Ut enim omittam in eo quod dixisti, «Merito ergo per carnem, priscam reparat habitudinem, quam visa fuerat paulisper amisisse per carnem, ut per eam incipiat renasci, per quam meruerat inquinari,» tam in proximo te ipsum tibi ipsi exstitisse contrarium ; ut homo qui paulo ante dixeras, animam per carnem reparare statum per quam perdiderat meritum, ubi nullo modo potest nisi bonum meritum intelligi, quod vis utique per carnem in Baptismate reparari, rursus eam diceres inquinari meruisse per carnem, ubi jam non potest bonum sed malum meritum intelligi: ut ergo id omittam; prorsus vel bonum, vel malum meritum credere habuisse animam ante carnem, catholicum non est.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal