CAPUT VI.

8. Noli credere, nec dicere, nec docere, «Per infinitum tempus, atque ita semper Deum animas dare, sicut semper est ipse qui dat» (Supra, lib. 1, n. 26), si vis esse catholicus. Erit enim tempus quando non dabit animas Deus, cum tamen esse ipse non desinat. Poterat quidem sic accipi, quod aisti, «semper dat» ut intelligeretur sine cessatione dare quamdiu homines generant et generantur, sicut dictum est de quibusdam, Semper discentes, et ad veritatis scientiam nunquam pervenientes (II Tim. III, 7): non enim sic accipitur quod hic positum est, semper, velut nunquam desinant discere; cum procul dubio non discant, quando in hoc corpore destiterint vivere, vel cum coeperint supplicio gehennalis ignis ardere: sed tu non permisisti sic accipi verbum tuum, cum dixisti, «semper dat;» quandoquidem id ad infinitum tempus revocandum putasti. Et parum hoc fuit: sed tanquam quaereretur abs te, ut apertius explicares quomodo dixeris, «semper dat;» addidisti atque dixisti, «sicut semper est ipse qui dat.» Hoc sana et catholica fides omnino condemnat. Absit enim ut credamus quod animas Deus semper dat, sicut semper est ipse qui dat. Sic enim semper est ipse, ut nunquam esse desistat: animas autem non semper dabit, sed eas finito generationis saeculo, non jam nascentibus quibus dandae sint, procul dubio dare cessabit.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal