CAPUT XV.

22. Sunt autem ista, de quibus, ut potui, jam disserui: sed breviter ea repetendo percurram. Unum est, «Quod animam non ex nihilo, sed de se ipso Deum fecisse» dixisti. Alterum, «Per infinitum tempus, atque ita semper Deum animas dare, sicut semper est ipse qui dat.» Tertium, «Animam meritum aliquod perdidisse per carnem, quod habuerit ante carnem.» Quartum, «Animam per carnem reparare habitudinem priscam, et per eamdem carnem renasci, per quam meruerat inquinari.» Quintum, «Quod anima meruerit esse peccatrix ante omne peccatum.» Sextum, «Infantes antequam baptizentur, morte praeventos, pervenire posse ad originalium indulgentiam peccatorum.» Septimum, «Quos Dominus praedestinavit ad Baptismum, praedestinationi ejus eripi posse, et ante defungi, quam in eis fuerit quod Omnipotens praedestinavit impletum.» Octavum, «De infantibus qui priusquam renascantur in Christo, praeveniuntur occiduo, scriptum esse, Raptus est ne malitia mutaret intellectum illius:» et caeterea quae in eam sententiam in Sapientiae libro leguntur. Nonum, «Aliquas mansiones esse extra regnum Dei, earum quas Dominus esse dixit in domo Patris sui.» Decimum est, «Sacrificium Christianorum pro eis qui non baptizati de corpore exierint offerendum.» Undecimum, «Aliquos eorum qui sine Baptismo Christi ex hac vita emigraverint, interim non ire in regnum, sed in paradisum; postea vero, in resurrectione mortuorum, etiam ad regni coelorum beatitudinem pervenire.»

23. Haec interim undecim multum aperteque perversa, et fidei catholicae adversa, nunc jam nihil cuncteris exstirpare atque abjicere ab animo, a verbo, ab stilo tuo; si vis ut te, non solum ad altaria transisse catholica, sed vere catholicum esse gaudeamus. Nam haec si pertinaciter singula defendantur, tot haereses facere possunt, quot opiniones esse numerantur. Quocirca considera, quam sit horrendum ut omnes sint in uno homine, quae damnabiles essent in singulis singulae. Sed si tu pro eis nulla contentione pugnaveris, imo vero eas fidelibus verbis et litteris expugnaveris; laudabilior eris censor in te ipsum, quam si quemlibet alium recta ratione reprehenderes; et mirabilior eorum emendator, quam si  nunquam illa sensisses. Adsit Dominus tuae menti, et tantam spiritui tuo spiritu suo facilitatem humilitatis, lucem veritatis, dulcedinem charitatis, pacem pietatis infundat, ut victor tui animi esse malis in veris, quam cujuslibet contradicentis in falsis. Absit autem ut te arbitreris, haec opinando, a fide catholica recessisse, quamvis ea fidei sint adversa catholicae; si coram Deo, cujus in nullius corde oculus fallitur, veraciter te dixisse respicis , «non te tibi ipsi esse  credulum, probari ea quae dixeris posse; ac studere te semper etiam propriam sententiam non tueri, si improbabilis detegatur, eo quod sit tibi cordi, proprio damnato judicio, meliora magis et quae sint veriora sectari.» Iste quippe animus etiam in dictis per ignorantiam non catholicis, ipsa est correctionis praemeditatione ac praeparatione catholicus. Sed iste sit modus hujus voluminis, ubi requiescat paululum lector, ut ad ea quae sequuntur, ejus intentio ab alio renovetur exordio.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal