CAPUT IX.

13. An forte etiam hoc quia dixi, Quid oremus, sicut oportet, nescimus; irridendum me arbitraris, et irrationalibus similem animantibus judicas? Et forte tolerabilius. Cum enim recto sanoque judicio futura nostra praeteritis praeferamus, et oratio nobis non propter quod fuimus, sed propter quod erimus sit necessaria, multo est utique molestius nescire quid oremus, quam quemadmodum exorti fuerimus. Sed veniat tibi in mentem ubi hoc legeris, vel relegendo recole: et noli in me hujus convicii lapidem jacere; ne ad quem non vis, perveniat. Ille ipse quippe doctor Gentium Apostolus dixit, Quid enim oremus, sicut oportet, nescimus. Quod non tantum verbo docuit, sed suo quoque demonstravit exemplo. Nam contra utilitatem et salutis suae perfectionem nesciens orabat ut discederet ab eo stimulus carnis, quem sibi datum dixit, ne magnitudine revelationum suarum extolleretur. Et quia illum Dominus diligebat, non fecit quod ignoranter petebat (II Cor. XII, 7-9). Sed tamen ubi ait, Quid enim oremus, sicut oportet, nescimus; mox adjunxit, Sed ipse Spiritus interpellat pro nobis gemitibus inenarrabilibus. Qui autem scrutatur corda, scit quid Spiritus sapiat, quia secundum Deum interpellat pro sanctis (Rom. VIII, 26, 27); id est, interpellare sanctos facit. Ille utique Spiritus, quem Deus misit in corda nostra, clamantem, Abba, Pater (Galat. IV, 6); et in quo clamamus, Abba, Pater (Rom. VIII, 15): utrumque enim dictum, et accepisse nos Spiritum clamantem, Abba, Pater; et in quo clamamus, Abba, Pater; ut exponeretur quomodo dixit clamantem, hoc est, clamare facientem, ut ipso faciente clamemus. Doceat ergo et hoc me quando voluerit, si hoc mihi expedire novit, ut sciam unde secundum animam originem ducam. Sed ille hoc me doceat  Spiritus, qui altitudinem  Dei scrutatur; non homo qui spiritum nescit, unde uter inflatur. Absit tamen ut ego hinc te pecoribus comparem. Non enim hoc, quia non poteras, sed quia non adverteras, nesciebas.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal