CAPUT X.
14. Verum tu fortasse, quamvis altiora sint, quae de animarum origine requiruntur, quam est unde ducimus et reddimus flatum; tamen eadem altiora de Scripturis sanctis te didicisse confidis, de quibus per fidem didicimus, quae nulla possent humana ingenia vestigare. Nam longe utique praestantius est, nosse resurrecturam carnem ac sine fine victuram, quam quidquid in ea medici scrutando discere potuerunt, quod nullo sensu anima percipit, cum praesentia sua vegetet cuncta quae nescit: et longe est melius, nosse animam, quae in Christo renata et renovata fuerit, in aeternum beatam futuram, quam quidquid de illius memoria, intelligentia, voluntate nescimus. Haec autem quae dixi praestantiora atque meliora, nullo modo nosse valeremus, nisi divinis crederemus eloquiis. His ergo eloquiis fidere te fortassis existimas, ne de origine animarum sententiam definitam proferre cuncteris. Primum si ita esset , non ipsi humanae naturae tribuere debuisti, quod scit homo de sua qualitate atque natura disquirere atque disserere, sed Dei muneri. Dixisti enim, Quid differt homo a pecore, si hoc nescit? Quid igitur opus est aliquid legere, ut hoc sciamus, si eo ipso quo a pecore distamus, jam hoc scire debemus? Sicut enim nihil mihi legis ut me vivere sciam, habet enim natura mea ut hoc nescire non possim: ita si et illud scire naturae est, cur mihi de hac re profers quibus credam testimonia Scripturarum? Numquid soli distant a pecore qui eas legunt? Nonne ita creati sumus, ut distemus a pecoribus, et antequam ad aliquas litteras pervenire possimus? Quid est quaeso quod tantum naturae nostrae arrogas, ut eo ipso quo distat a pecore, jam norit de origine animarum disquirere atque disserere; et rursus eam sic facis hujus cognitionis expertem, ut hoc scire humanitus nequeat, nisi divinis testibus credat?