CAPUT VIII.

12. Vide igitur quam multa non praeterita, sed praesentia de natura nostra, nec tantum quod ad corpus, verum etiam quod ad interiorem hominem pertinet ignoremus, nec tamen pecoribus comparemur. Et tu, quia praeteritam originem animae meae non omnino nescio, sed non plene scio; nam scio mihi datam esse a Deo, nec tamen esse de Deo; tanto me convicio dignum putasti. Et quando possum de natura spiritus et animae nostrae commemorare omnia quae nescimus? Ubi potius exclamare debemus ad Deum, quod ille exclamavit in Psalmo: Mirificata est scientia tua ex me; invaluit,  non potero ad illam (Psal CXXXVIII, 6). Cur enim adjecit, ex me, nisi quia ex se ipso quam incomprehensibilis esset Dei scientia conjiciebat, quandoquidem se ipsum comprehendere non valebat? Rapiebatur Apostolus in tertium coelum, et audiebat ineffabilia verba, quae non licet homini loqui, et utrum in corpore hoc illi accidisset, an extra corpus, nescire se dicit (II Cor. XII, 2-4), nec a te comparari pecoribus pertimescit. Sciebat se spiritus ejus esse in tertio coelo, esse in paradiso, et utrum esset in corpore nesciebat. Et utique tertium coelum et paradisus non erat ipse apostolus Paulus; corpus vero ejus et anima atque spiritus ejus ipse erat. Ecce sciebat magna, alta atque divina, quae ipse non erat; et hoc nesciebat, quod ad naturam ipsius pertinebat. Quis in tanta occultarum rerum scientia, tantam sui ipsius ignorantiam non miretur? Quis postremo crederet, nisi qui non fallit hoc diceret: Quid oremus, sicut oportet, nescimus? Ubi esse nostra maxime debet intentio, ut nos in ea quae ante sunt extendamus: et me, si in eis quae retro sunt, aliquid de mea origine oblitus sum, pecoribus comparas, cum audias eumdem apostolum dicentem, Quae retro oblitus, in ea quae ante sunt extentus, secundum intentionem sequor ad palmam supernae vocationis Dei in Christo Jesu (Philipp. III, 13, 14)?

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal