CAPUT III.

3. Si quaeris quaenam illa sint, poteris quidem legere mea scripta ad fratres nostros, Renatum Dei servum, et presbyterum Petrum, ad quem tu eadem ipsa, de quibus nunc agimus, scribenda existimasti, «ejus,» ut asseris, «voluntati petentis obtemperans.» Dabunt enim tibi ut legas procul dubio, si volueris, et ingerent etiam non petenti. Verumtamen etiam hic, quae maxime in eisdem libris tuis, et in fide tua emendari cupiam, non tacebo. Primum est, quod «Animam non ita vis a Deo esse factam, ut eam ex nihilo fecerit, sed ex semetipso» (Supra, lib. 1, n. 4, et lib. 2, n. 5). Ubi non putas esse consequens ut naturae sit Dei: quia profecto quam sit impium, et ipse cognoscis. Qua impietate ut careas, ita oportet ut dicas animae auctorem Deum, ut ab illo facta sit, non de illo. Quod enim de illo est, sicut unigenitus Filius, ejusdem naturae cujus et ille est. Ut autem anima ejusdem naturae non sit cujus est ille, facta est quidem ab illo, sed non de illo. Aut ergo dic unde, aut fatere de nihilo. Quid est quod dicis, «eam particulam esse quamdam halitus naturae Dei?» Numquidnam ipsum halitum naturae Dei, cujus halitus est ista particula, negas ejusdem cujus Deus est esse naturae? Si negas, ergo de nihilo et istum halitum fecit Deus, cujus halitus animam vis esse particulam. Aut si non de nihilo, dic unde illum fecerit Deus. Si de se ipso, ergo ipse est, quod absit, materies operis sui. Sed dicis, «Cum de se ipso halitum vel flatum facit, ipse integer manet:» quasi non et ignis lucernae integer maneat, cum de illo altera accenditur, et tamen ejusdem, non alterius, sit naturae.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal