CAPUT IV.
4. «Sed,» inquis, «cum a nobis uter inflatur, non aliqua portio nostrae naturae, vel qualitatis infunditur; cum hic ipse spiritus, quo hausto uter impletus extenditur, sine aliqua nostri diminutione egeratur.» His verbis tuis adhuc addis et immoraris, et inculcas similitudinem quasi necessariam, qua intelligamus quomodo Deus sine suae naturae aliquo detrimento, et de se ipso animam faciat, et facta de ipso, non sit quod ipse. Dicis enim: «Numquid animae nostrae est portio utris inflatio, aut homines fingimus cum utres inflamus, aut detrimentum nostri in aliquo patimur, cum flatus nostros in diversa partimur? Sed nullum patimur detrimentum, cum ex nobis ad aliquid transmittimus flatum; et manente in nobis plena flatus proprii qualitate et integra quantitate, nullum nos meminimus damnum ex utris inflatione sentire.» Ista similitudine, quae satis elegans et congruens tibi videtur, quantum fallaris attende. Deum quippe dicis incorporeum, non de nihilo a se factam, sed de se ipso animam sufflare corpoream: cum flatum nos, licet corporeum, subtiliorem tamen emittamus, quam nostra sunt corpora; nec eum de anima nostra, sed de hoc aere per viscera corporis exhalemus. Pulmones quippe anima, cujus nutu moventur etiam caetera corporis membra, ad hunc aerium spiritum ducendum atque reddendum, sicut folles movet. Praeter enim alimenta solida et fluxa, unde est cibus et potus, hoc tertium nobis Deus alimentum circumfudit aurarum, quas ita carpimus, ut sine cibo et potu diu esse possimus, sine hoc autem alimento tertio, quod aura nobis, quae undique circumsistit, spirantibus et respirantibus exhibet, nec exiguo temporis spatio possimus vivere. Sicut autem cibus et potus non solum ingerendi, verum etiam per meatus ad hoc institutos egerendi sunt, ne utroque laedant, vel non intrando, vel non exeundo: ita hoc tertium flabile alimentum, quia in nobis manere non sinitur, nec immorando corrumpitur, sed egeritur mox ut ingeritur; non alios, sed eosdem meatus, id est, os, aut nares, aut utrumque, et qua intraret, et qua exiret, accepit.
5. In te ipso tibi proba ipse quod dico: emitte spiritum flando, et vide utrum dures, si non receperis: recipe respirando, et vide quas patiaris angustias, si non rursus emiseris. Hoc igitur facimus, quando utrem, sicut dicis, inflamus, quod facimus ut vivamus: nisi quod tunc paulo plus ducimus, ut paulo plus emittamus, ut spiritum flabilem, id est, ventum in utrem implendum et extendendum non quiete spirandi et respirandi, sed anhelandi impetu coarctemus. Quomodo ergo dicis, «Nullum patimur detrimentum, cum ex nobis ad aliquid transmittimus flatum; et manente in nobis plena flatus proprii qualitate et integra quantitate, nullum nos meminimus damnum ex utris inflatione sentire?» Apparet te, fili, si aliquando utrem inflasti, non advertisse quid egeris. Quod enim inflando amittis, statim recipiendo non sentis. Sed potes hoc facillime discere, si hoc potius velis, quam tua dicta, quia jam dicta sunt, non inflans utrem, sed inflatus ipse defendere, et auditores tuos, quos veris rebus aedificare debes, inani strepitu ventosi sermonis inflare. In hac causa non te ad magistrum mitto, nisi ad te ipsum. Emitte flatum in utrem, et os claude continuo, naresque detine, et sic saltem senti verum esse quod dico. Cum enim coeperis angustias intolerabiles perpeti, quid cupies ore aperto naribusque recipere, si quando sufflasti, nihil te existimas amisisse? Vide in quo malo sis, nisi hauriendo resumas quod effundendo reddideras. Vide, illa insufflatio qualia damna et detrimenta fecisset, nisi ea respiratio reparasset. Nisi enim quod impenderis ad utrem implendum, ad te itidem alendum aditu patefacto redierit, quid tibi, non solum unde illum inflare, sed unde tu possis vivere, remanebit?
6. Haec debuisti considerare, cum scriberes; et non ista similitudine utrium inflatorum vel inflandorum introducere nobis Deum, aut ex alia natura quae jam erat, sicut nos ex isto circumfuso aere flatum facimus, animas flare: aut certe, quod et abhorret ab ista similitudine, et abundat impietate, Deum sine ullo quidem sui detrimento, sed tamen de sua natura mutabile aliquid vel proferre, vel, quod est pejus, tanquam sui operis materies ipse sit, facere. Ut ergo aliquam de nostro flatu ad hanc rem adhibeamus similitudinem, id potius est credendum: quod sicut nos non de natura nostra, sed quia omnipotentes non sumus, de isto aere circumfuso quem trahimus et reddimus, cum spiramus et respiramus, flatum facimus quando sufflamus, nec viventem nec sentientem, quamvis nos vivamus atque sentiamus; ita Deum non de sua natura, sed quia sic omnipotens est, ut possit creare quod vult, etiam ex eo quod omnino non est, id est, de nihilo flatum facere posse viventem atque sentientem; sed plane cum sit immutabilis ipse mutabilem .