CAPUT II.
2. Prius me in libris tuis titulus tui nominis pro te sollicitum reddidit. Cum enim quis esset Vincentius Victor, ab eis qui te noverant, et forte aderant, requisissem; audivi te fuisse Donatistam, vel potius Rogatistam, nuper autem communicasse Catholicae. Et cum gauderem tantum, quantum de his solemus, quos ab illo errore liberatos esse cognoscimus; imo vero etiam multo amplius, quod ingenium tuum, quod delectabar in litteris tuis, videbam non remansisse apud adversarios veritatis: additum est a referentibus, quo me inter illa gaudia contristaret, ideo te cognominari voluisse Vincentium, quod Rogati successorem, qui hoc nomine appellatus est, adhuc tanquam magnum et sanctum virum animo teneas; et ob hoc illius nomen, tuum volueris esse cognomen. Nec defuerunt qui dicerent, etiam hoc a te fuisse jactatum , quod ipse tibi nescio qua visione apparuerit, atque ad hos conficiendos libros, de quibus tecum agere isto nostro opusculo institui, sic adjuverit, ut ea tibi scribenda , quantum ad res ipsas rationesque attinet, ipse dictaret. Quod si verum est, jam te illa dicere potuisse non miror, quae, si patienter auscultes admonitioni meae, et eos libros catholica mente consideres atque pertractes, te dixisse procul dubio poenitebit. Ille quippe qui se, sicut eum prodit Apostolus, transfigurat in angelum lucis (II Cor. XI, 14), in eum tibi est transfiguratus, quem tu fuisse vel esse tanquam lucis angelum credis. Et eo quidem modo minus ad decipiendos Catholicos valet, quando se non in lucis angelos, sed in haereticos transfigurat: sed te ab eo falli jam catholicum nollem. Crucietur ergo te didicisse quae vera sunt, quanto magis laetatus fuerat se tibi persuasisse quae falsa sunt. Ut autem non diligas hominem mortuum, cujus dilectio tibi obesse potest, prodesse illi non potest; hoc breviter intuearis admoneo; quod utique ille non est sanctus et justus, si tu haereticorum Donatistarum vel Rogatistarum laqueos evasisti: si autem illum sanctum et justum arbitraris, tu communicando Catholicis interisti. Profecto enim te catholicum fingis, si animo illud es , quod erat ille quem diligis. Et nosti quam terribiliter scriptum sit, quod Spiritus sanctus disciplinae fugiet fictum (Sap. I, 5). Si autem veraciter communicans, non te catholicum fingis; quid adhuc haereticum mortuum sic diligis, ut ejus velis te jactare adhuc nomine, cujus jam non teneris errore? Nolumus te habere tale cognomentum, tanquam sis haeretici mortui monumentum. Nolumus talem titulum habere librum tuum, qualem falsum esse diceremus, si in ejus sepulcro legeremus. Non enim Vincentium victorem scimus esse, sed victum: et utinam fructuose, sicut te vinci volumus veritate. Astute autem putaris et callide, cum libros tuos, quos credi cupis illo tibi revelante dictatos, appellas Vincentii Victoris, non tam Vincentium te quam illum vocari voluisse Victorem, velut tibi revelando quae scriberes, vicisset errorem. Utquid tibi ista, fili? Esto potius verus, non fictus catholicus, ne te fugiat Spiritus sanctus, et nihil tibi possit prodesse Vincentius, in quem se ad te fallendum transfiguravit malignissimus spiritus: ejus quippe sunt illa, qualibet tibi fraude persuasa. Quae si admonitus pia humilitate et catholica pace correxeris, errores fuisse judicabuntur studiosissimi juvenis, emendari potius quam in eis remanere cupientis. Si autem pro eis tibi etiam contentionem, quod absit, persuaserit pervicacem; jam tanquam haeretica dogmata cum suo necesse erit auctore damnari, cura scilicet pastorali et medicinali, priusquam per incautum vulgus serpant dira contagia, cum dilectionis non veritate, sed nomine, salubris negligitur disciplina .