- Tabla de Contenidos
- ADMONITIO DE SEQUENTIBUS DUOBUS DE ORDINE LIBRIS.
- CAPUT PRIMUM.---Omnia divina providentia regi.
- CAPUT II.---Dedicat hoc opus Zenobio.
- CAPUT III.---Occasio disputationis.
- CAPUT IV.---Nihil omnino sine causa fieri.
- CAPUT V.---Ordine cuncta Deus administrat.
- CAPUT VI.---Ordo omnia complectitur.
- CAPUT VII.---Deus non diligit mala licet ad ordinem pertineant.
- CAPUT VIII.---Licentius philosophiae amore succensus. Reprehensus a Monnica quod psalmi versiculum ad requisita naturae egressus cantitaret. Liberalium disciplinarum utilitas.
- CAPUT IX.---Ordo dux ad Deum.
- CAPUT X.---Ordo quid. Ut coercendi aemulationis et inanis jactantiae motus in adolescentibus, qui dant operam litteris.
- CAPUT XI.---Monnica ob sexum non arcenda a philosophica disputatione.
CAPUT XVIII.---Quo ordine anima provehitur ad cognitionem sui et ipsius unitatis. Omnia in unum tendunt.
47. Et ne quisquam latissimum aliquid nos complexos esse arbitretur, hoc dico planius atque brevius. Ad istarum rerum cognitionem neminem aspirare debere sine illa quasi duplici scientia bonae disputationis, potentiaeque numerorum. Si quis etiam hoc plurimum putat, solos numeros optime noverit, aut solam dialecticam. Si et hoc infinitum est, tantum perfecte sciat quid sit unum in numeris, quantumque valeat; nondum in illa summa lege summoque ordine rerum omnium, sed in iis quae quotidie passim sentimus atque agimus. Excipit enim hanc eruditionem jam ipsa philosophiae disciplina, et in ea nihil plus invenit quam quid sit unum, sed longe altius longeque divinius. Cujus duplex quaestio est: una de anima, altera de Deo. Prima efficit ut nosmetipsos noverimus; altera, ut originem nostram. Illa nobis dulcior, ista charior; illa nos dignos beata vita, beatos haec facit; prima est illa discentibus, ista jam doctis. Hic est ordo studiorum sapientiae, per quem fit quisque idoneus ad intelligendum ordinem rerum, id est, ad dignoscendos duos mundos, et ipsum parentem universitatis; cujus nulla scientia est in anima, nisi scire quomodo eum nesciat.
48. Hunc igitur ordinem tenens anima jam philosophiae tradita, primo seipsam inspicit: et cui jam illa eruditio persuasit, aut suam, aut seipsam esse rationem, in ratione autem aut nihil esse melius et potentius numeris, aut nihil aliud quam numerum esse rationem; ita secum loquetur: Ego quodam meo motu interiore et occulto, ea quae discenda sunt possum discernere et connectere, et haec vis mea ratio vocatur. Quid autem discernendum est, nisi quod aut unum putatur et non est, aut certe non tam unum est quam putatur? Item, cur quid connectendum est, nisi ut unum fiat, quantum potest? Ergo et in discernendo et in connectendo, unum volo, et unum amo. Sed cum discerno, purgatum; cum connecto, integrum volo. In illa parte vitantur aliena, in hac propria copulantur, ut unum aliquid perfectum fiat. Lapis ut esset lapis, omnes ejus partes, omnisque natura in unum solidata est. Quid arbor? nonne arbor non esset, si una non esset? Quid membra cujuslibet animantis ac viscera, et quidquid est eorum e quibus constat? Certe si unitatis patiantur divortium, non erit animal. Amici quid aliud quam unum esse conantur? Et quanto magis unum, tanto magis amici sunt. Populus una civitas est, cui est periculosa dissensio: quid est autem dissentire, nisi non unum sentire? Ex multis militibus fit unus exercitus: nonne quaevis multitudo eo minus vincitur, quo magis in unum coit? Unde ipsa coitio in unum, cuneus nominatus est, quasi couneus. Quid amor omnis? nonne unum vult fieri cum eo quod amat, et si ei contingat, unum cum eo fit? Voluptas ipsa non ob aliud delectat vehementius, nisi quod amantia sese corpora in unum coguntur. Dolor unde perniciosus est? Quia id quod unum erat, dissicere nititur .