CAPUT X.---Ordo quid. Ut coercendi aemulationis et inanis jactantiae motus in adolescentibus, qui dant operam litteris.

28. Hic ubi eos, silentio, vultu, oculis, suspensione atque immobilitate membrorum et rei magnitudine satis commotos, et audiendi desiderio inflammatos esse conspexi: Ergo, inquam, Licenti, si tibi videtur, collige in te quidquid virium potes, elima quidquid habes acuminis, et ordo iste quid sit definitione complectere. Tum ille ubi se ad definiendum cogi audivit, quasi aqua frigida aspersus exhorruit; et turbatiore vultu me intuens, atque, ut fit, ipsa trepidatione subridens: Quid hoc est rei? quid quasi tibi videor, inquit? an vere nescio quo adventitio spiritu me credis inflatum? Statimque sese animans: Aut fortasse, ait, aliquid mecum est. Paululumque siluit, ut in definitionem quidquid illi de ordine notionis erat,  conduceretur. Deinde erectior: Ordo est, inquit, per quem aguntur omnia quae Deus constituit.

29. Quid ipse Deus, inquam? non tibi videtur agi ordine? Prorsus, inquit, videtur. Ergo agitur Deus, ait Trygetius. Et ille: Quid enim, inquit, Christum Deum negas, qui et ordine ad nos venit, et a Patre Deo missum esse se dicit? Si igitur Deus Christum ordine ad nos misit, et Deum Christum esse non negamus, non solum agit omnia, sed agitur ordine etiam Deus. Hic Trygetius addubitans: Nescio, inquit, quomodo istuc accipiam. Deum enim quando nominamus, non quasi mentibus ipse Christus occurrit, sed Pater. Ille autem tunc occurrit, quando Dei Filium nominamus. Bellam rem facis, inquit Licentius. Negabimus ergo Dei Filium Deum esse? Hic ille, cum ei respondere periculosum videretur, tamen se coegit atque ait: Et hic quidem Deus est, sed tamen proprie Patrem Deum dicimus. Cui ego: Cohibe te potius, inquam; non enim Filius improprie Deus dicitur. At ille religione commotus, cum etiam verba sua scripta esse nollet, urgebat Licentius ut manerent, puerorum scilicet more, vel potius hominum, proh nefas! pene omnium, quasi vero gloriandi causa inter nos illud ageretur. Cujus motum animi cum objurgarem gravioribus verbis, erubuit: qua ejus perturbatione animadverti ridentem laetantemque Trygetium. Et ambobus: Itane agitis, inquam? Nonne vos movet quibus vitiorum molibus atque imperitiae tenebris premamur et cooperiamur? Haeccine est illa paulo ante vestra, de qua ineptus laetabar, attentio et in Deum veritatemque surrectio? O si videretis, vel tam lippientibus oculis quam ego, in quibus periculis jaceamus, cujus morbi dementiam risus iste indicet! O si videretis! quam cito, quam statim, quantoque productius eum verteretis in fletus. Miseri, nescitis ubi sumus? Demersos quidem esse animos omnium stultorum indoctorumque commune est, sed non uno atque eodem modo demersis opem sapientia et manum porrigit. Alii sunt, credite, alii sunt qui sursum vocantur, alii qui in profunda laxantur. Nolite, obsecro vos, geminare mihi miserias. Satis mihi sint vulnera mea, quae ut sanentur, pene quotidianis fletibus Deum rogans, indigniorem tamen esse me qui tam cito saner quam volo, saepe memetipse convinco. Nolite, obsecro, si quid mihi amoris, si quid necessitudinis debetis, si intelligitis quantum vos diligam, quanti faciam, quantum me cura exagitet morum vestrorum, si dignus sum quem non negligatis, si denique, Deo teste, non mentior, nihil me plus mihi optare quam vobis, rependite mihi beneficium. Et si me magistrum libenter vocatis, reddite mihi mercedem: boni estote.

30. Hic ubi, ne plura dicerem, lacrymae mihi modum imposuerunt, Licentius molestissime ferens, quod omnia scribebantur: Quid enim, ait, fecimus, oro te? Adhuc, inquam, nec fateris saltem peccatum tuum? Tu nescis in illa schola graviter me stomachari solitum, quod usque adeo pueri non utilitate atque decore disciplinarum, sed inanissimae laudis amore ducerentur, ut quosdam etiam aliena verba recitare non puderet,  exciperentque plausus (o ingemiscendum malum!) ab eisdem ipsis quorum erant illa quae recitabant. Ita vos, quamvis nihil unquam, ut opinor, tale feceritis; tamen et in philosophiam, et in eam vitam quam me tandem occupasse laetor, aemulationis tabificae atque inanis jactantiae ultimam, sed nocentiorem caeteris omnibus pestem introducere ac proseminare conamini: et fortasse, quia vos ab ista vanitate morboque deterreo, pigriores eritis ad studia doctrinae; et ab ardore ventosae famae repercussi, in torporem inertiae congelabitis. Me miserum, si necesse erit tales etiam nunc perpeti, a quibus vitia decedere sine aliorum vitiorum successione non possint. Probabis, ait Licentius, quam purgatiores futuri simus. Modo illud obsecramus per omnia quae diligis, ut ignotum nobis velis, atque illa omnia deleri jubeas; simul, ut parcas etiam tabulis, quas jam non habemus. Non enim aliquid in libros translatum est eorum quae a nobis multa disserta sunt . Prorsus, inquit Trygetius, maneat nostra poena, ut ea ipsa, quae nos illicit fama, flagello proprio a suo amore deterreat. Ut enim solis amicis et familiaribus nostris litterae istae innotescant, non parum desudabimus. Assensus est ille.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal