- Tabla de Contenidos
- ADMONITIO DE SEQUENTIBUS DUOBUS DE ORDINE LIBRIS.
- CAPUT PRIMUM.---Omnia divina providentia regi.
- CAPUT II.---Dedicat hoc opus Zenobio.
- CAPUT III.---Occasio disputationis.
- CAPUT IV.---Nihil omnino sine causa fieri.
- CAPUT V.---Ordine cuncta Deus administrat.
- CAPUT VI.---Ordo omnia complectitur.
- CAPUT VII.---Deus non diligit mala licet ad ordinem pertineant.
- CAPUT VIII.---Licentius philosophiae amore succensus. Reprehensus a Monnica quod psalmi versiculum ad requisita naturae egressus cantitaret. Liberalium disciplinarum utilitas.
- CAPUT IX.---Ordo dux ad Deum.
- CAPUT X.---Ordo quid. Ut coercendi aemulationis et inanis jactantiae motus in adolescentibus, qui dant operam litteris.
- CAPUT XI.---Monnica ob sexum non arcenda a philosophica disputatione.
CAPUT XI.---Monnica ob sexum non arcenda a philosophica disputatione.
31. Atque interea mater ingressa est, quaesivitque a nobis quid promovissemus; nam et ei quaestio nota erat. Cujus et ingressum, et rogationem cum scribi nostro more jussissem: Quid agitis, inquit? Numquidnam in illis quos legitis libris etiam feminas unquam audivi in hoc genus disputationis inductas? Cui ego: Non valde curo, inquam, superborum imperitorumque judicia, qui similiter in legendos libros atque in salutandos homines irruunt. Non enim cogitant quales ipsi, sed qualibus induti vestibus sint, et quanta pompa rerum fortunaeque praefulgeant. Isti enim in litteris non multum attendunt aut unde sit quaestio, aut quo pervenire disserentes moliantur, quidve ab eis explicatum atque confectum sit. In quibus tamen quia nonnulli reperiuntur quorum animi contemnendi non sunt, aspersi sunt enim quibusdam condimentis humanitatis, et facile per aureas depictasque januas ad sacrosancta philosophiae penetralia perducuntur; satis eis fecerunt et majores nostri, quorum libros tibi nobis legentibus notos esse video. Et his temporibus, ut omittam caeteros, vir et ingenio et eloquentia, et ipsis insignibus muneribusque fortunae, et quod ante omnia est, mente praestantissimus Theodorus, quem bene ipsa nosti, id agit, ut et nunc et apud posteros nullum genus hominum de litteris nostrorum temporum jure conqueratur. Mei autem libri si quorum forte manus tetigerint, lectoque meo nomine non dixerint, Iste quis est? codicemque projecerint; sed vel curiosi, vel nimium studiosi contempta vilitate liminis intrare perrexerint: me tecum philosophantem non moleste ferent, nec quemquam istorum quorum meis litteris sermo miscetur, fortasse contemnent. Sunt enim non solum liberi, quod cuivis disciplinae liberali, nedum philosophiae satis est, sed summo apud suos loco nati. Doctissimorum autem hominum litterae etiam sutores philosophatos, et multo viliora fortunarum genera continent: qui tamen tanta ingenii virtutisque luce fulserunt, ut bona sua cum qualibet hujuscemodi nobilitate nullo modo vellent, etiamsi possent, ulla conditione mutare. Nec deerit, mihi crede, tale hominum genus, cui plus placeat hoc ipsum, quia mecum philosopharis, quam si quid hic aliud, aut jucunditatis aut gravitatis invenerit. Nam et feminae sunt apud veteres philosophatae, et philosophia tua mihi plurimum placet.
32. Nam ne quid, mater, ignores, hoc graecum verbum, quo philosophia nominatur, latine amor sapientiae dicitur. Unde etiam divinae Scripturae quas vehementer amplecteris, non omnino philosophos, sed philosophos hujus mundi evitandos atque irridendos esse praecipiunt (Coloss. II, 8). Esse autem alium mundum ab istis oculis remotissimum, quem paucorum sanorum intellectus intuetur (I Retract. cap. 3, n. 2), satis ipse Christus significat, qui non dicit, Regnum meum non est de mundo; sed, Regnum meum non est de hoc mundo? (Joan. XVIII, 36.) Nam quisquis omnem philosophiam fugiendam putat, nihil nos vult aliud, quam non amare sapientiam. Contemnerem te igitur in his litteris meis, si sapientiam non amares; non autem contemnerem, si eam mediocriter amares; multo minus, si tantum quantum ego amares sapientiam. Nunc vero cum eam multo plus quam meipsum diligas, et noverim quantum me diligas; cumque in ea tantum profeceris, ut jam nec cujusvis incommodi fortuiti, nec ipsius mortis, quod viris doctissimis difficillimum est, horrore terrearis, quam summam philosophiae arcem omnes esse confitentur; egone me non libenter tibi etiam discipulum dabo?
33. Hic illa cum blande ac religiose nunquam me tantum mentitum esse dixisset, et viderem tam multa nos verba fudisse, ut neque scribenda non essent, et jam libri modus esset, neque tabulae reliquae forent; placuit quaestionem differri, simul ut meo stomacho parcerem. Nam eum, plus quam vellem, commoverant ea quae mihi evomenda in illos adolescentes necessario visa sunt. Sed cum abire coepissemus: Memento, inquit Licentius, quam multa et quam necessaria nobis abs te accipienda per occultissimum illum divinumque ordinem etiam te nesciente subministrentur. Video, inquam, et ingratus Deo non sum; vosque ipsos qui haec advertitis ob id ipsum praesumo fore meliores. Hoc fuit tantum illo die negotium meum.