- Tabla de Contenidos
- ADMONITIO DE SEQUENTIBUS DUOBUS DE ORDINE LIBRIS.
- CAPUT PRIMUM.---Omnia divina providentia regi.
- CAPUT II.---Dedicat hoc opus Zenobio.
- CAPUT III.---Occasio disputationis.
- CAPUT IV.---Nihil omnino sine causa fieri.
- CAPUT V.---Ordine cuncta Deus administrat.
- CAPUT VI.---Ordo omnia complectitur.
- CAPUT VII.---Deus non diligit mala licet ad ordinem pertineant.
- CAPUT VIII.---Licentius philosophiae amore succensus. Reprehensus a Monnica quod psalmi versiculum ad requisita naturae egressus cantitaret. Liberalium disciplinarum utilitas.
- CAPUT IX.---Ordo dux ad Deum.
- CAPUT X.---Ordo quid. Ut coercendi aemulationis et inanis jactantiae motus in adolescentibus, qui dant operam litteris.
- CAPUT XI.---Monnica ob sexum non arcenda a philosophica disputatione.
CAPUT PRIMUM.---Ordinis definitio expenditur.
1. Interpositis deinde pauculis diebus venit Alypius, et exorto sole clarissimo, invitavit coeli nitor, et quantum in illis locis hieme poterat, blanda temperies in pratum descendere, quo saepius et familiarius utebamur. Nobiscum erat etiam mater nostra, cujus ingenium, atque in res divinas inflammatum animum, cum antea convictu diuturno et diligenti consideratione perspexeram; tum vero in quadam disputatione non parvae rei, quam die natali meo cum convivis habui, atque in libellum contuli, tanta mihi mens ejus apparuerat, ut nihil aptius verae philosophiae videretur. Itaque institueram, cum abundaret otio, agere ut colloquio nostro non deesset. Quod in primo etiam hujus operis libro abs te cognitum est.
2. Cum igitur memorato in loco, ut commode potuimus, consedissemus, ego illis duobus adolescentibus: Quamvis vobis, inquam, succensuerim, pueriliter de magnis rebus agentibus; tamen mihi videtur non sine ordine, propitio Deo, accidisse, quod in sermone quo vos ab ista levitate detrahebam, tempus ita consumptum est, ut res tanta ad Alypii adventum dilata videatur. Quapropter, quoniam ei jam quaestionem notissimam feci, et quantum in ea processerimus ostendi, paratusne es, Licenti, causam quam suscepisti ex illa tua definitione defendere? Nam meminisse me arbitror, te ordinem esse dixisse per quem Deus ageret omnia. Paratus sum, inquit, quantum valeo. Quomodo ergo, inquam, agit ordine omnia Deus? Itane ut etiam se ordine agat; an praeter eum ordine ab eo caetera gubernantur? Ubi omnia bona sunt, inquit, ordo non est. Est enim summa aequalitas, quae ordinem nihil desiderat. Negas, inquam, apud Deum omnia bona esse? Non nego, inquit. Conficitur, inquam, neque Deum, neque illa quae apud Deum sunt, ordine administrari. Concedebat. Numquidnam, inquam, omnia bona nihil tibi videntur esse? Imo, ait, ipsa vere sunt. Ubi est ergo, inquam, illud tuum quod dixisti, omnia quae sunt, ordine administrari, nihilque omnino esse quod ab ordine separatum sit? Sed sunt, inquit, etiam mala, per quae factum est ut et bona ordo concludat; nam sola bona non ordine reguntur, sed simul bona et mala. Quum autem dicimus, Omnia quae sunt, non sola utique bona dicimus. Ex quo fit ut omnia simul, quae Deus administrat, ordine administrentur.
3. Cui ego: Quae administrantur et aguntur, videntur tibi moveri, an immobilia putas esse? Ista, inquit, quae in hoc fiunt mundo, fateor moveri. Reliqua, inquam, negas? Quae sunt cum Deo, inquit, non moventur; reliqua omnia moveri arbitror. Cum igitur ea quae cum Deo sunt, inquam, non moveri putas, caetera autem concedis moveri, ostendis omnia quae moventur non esse cum Deo. Repete hoc ipsum, inquit, paulo planius. Quod non mihi visus est difficultate intelligendi fieri voluisse, sed quaerendi spatium quo inveniret quid responderet. Dixisti, inquam, ea quae cum Deo sunt non moveri, caetera autem moveri. Si ergo haec quae moventur non moverentur si essent cum Deo, quoniam omnia quae sunt cum Deo, negas moveri, restat ut praeter Deum sint quae moventur. Quibus dictis adhuc tacebat; cum tandem: Videtur mihi, inquit, quod et in hoc mundo si qua non moventur, cum Deo sunt. Nihil hoc ad me, inquam. Fateris enim, ut opinor, non omnia quae in hoc mundo sunt, non moveri. Ex quo conficitur, non omnia mundi hujus esse cum Deo. Fateor, inquit, non omnia. Ergo est aliquid sine Deo. Non, inquit. Cum Deo sunt igitur omnia. Hic cunctabundus: Quaeso, inquit, illud non dixerim, quod sine Deo nihil sit; nam prorsus omnia quae moventur, non mihi videntur esse cum Deo. Sine Deo est, inquam, igitur coelum hoc, quod moveri nemo ambigit. Non est, inquit, sine Deo coelum. Ergo est aliquid cum Deo, quod moveatur. Non possum, inquit, ut volo, explicare quod sentio: tamen quid moliar dicere, peto ut non exspectatis verbis meis, sagacissime, si potestis, intelligatis. Nam et sine Deo mihi nihil videtur esse; et quod cum Deo est, rursum videtur inconcussum manere: coelum autem dicere sine Deo esse, non possum; non solum quod nihil sine Deo esse arbitror, sed quod coelum putem habere aliquid quod non movetur, quod vere aut Deus est, aut cum Deo, quamvis ipsum coelum non dubitem verti ac moveri.