- Tabla de Contenidos
- ADMONITIO DE SEQUENTIBUS DUOBUS DE ORDINE LIBRIS.
- CAPUT PRIMUM.---Omnia divina providentia regi.
- CAPUT II.---Dedicat hoc opus Zenobio.
- CAPUT III.---Occasio disputationis.
- CAPUT IV.---Nihil omnino sine causa fieri.
- CAPUT V.---Ordine cuncta Deus administrat.
- CAPUT VI.---Ordo omnia complectitur.
- CAPUT VII.---Deus non diligit mala licet ad ordinem pertineant.
- CAPUT VIII.---Licentius philosophiae amore succensus. Reprehensus a Monnica quod psalmi versiculum ad requisita naturae egressus cantitaret. Liberalium disciplinarum utilitas.
- CAPUT IX.---Ordo dux ad Deum.
- CAPUT X.---Ordo quid. Ut coercendi aemulationis et inanis jactantiae motus in adolescentibus, qui dant operam litteris.
- CAPUT XI.---Monnica ob sexum non arcenda a philosophica disputatione.
CAPUT IV.---Nihil omnino sine causa fieri.
10. Ego rursum gaudens eis me restitui. Tum Trygetio: Quid, inquam, tibi videtur? Faveo quidem, inquit, ordini plurimum; sed incertus sum tamen, et rem tantam diligentissime discuti cupio. Favorem, inquam, tuum illa ergo pars habeat : nam quod incertus es, etiam cum Licentio ac meipso tibi puto esse commune. Prorsus, ait Licentius, ego hujus sententiae certus sum. Quid enim dubitem parietem, cujus mentionem fecisti, antequam plane se erexerit, diruere? Non enim vere poetica tantum me avertere a philosophia potest, quantum inveniendi veri diffidentia. Tum Trygetius gaudentibus verbis: Habemus, inquit, jam quod plus est, Licentium non Academicum; eos enim ille studiosissime defendere solebat. Haec modo, inquit, omitte quaeso, ne me hoc vafrum quiddam et captatorium a nescio qua divina re, quae mihi ostentare se coepit, et cui me inhiantem suspendo, detorqueat atque disrumpat. Hic ego multo uberius cernens abundare laetitias meas quam vel optare aliquando ausus sum, versum istum gestiens effudi: Sic Pater ille deum faciat, sic altus Apollo, Incipias: (Aeneid. X, 874. 875.) perducet enim ipse, si sequimur quo nos ire jubet, atque ubi ponere sedem, qui dat modo augurium, nostrisque illabitur animis (Id. III, 88, 89). Nec enim altus Apollo est, qui in speluncis, in montibus, in nemoribus, nidore thuris pecudumque calamitate concitatus implet insanos; sed alius profecto est, alius ille altus veridicus, atque ipsa (quid enim verbis ambiam?) Veritas: cujus vates sunt quicumque possunt esse sapientes. Ergo aggrediamur, Licenti, freti pietate cultores, et vestigiis nostris ignem perniciosum fumosarum cupiditatum opprimamus.
11. Jam, inquit, interroga, oro te, si possim hoc tantum nescio quid explicare, et tuis verbis et meis. Hoc ipsum, inquam, mihi responde, primo unde tibi videatur aqua ista non temere sic, sed ordine influere. Nam quod illa ligneolis canalibus superlabitur, et ducitur usque in usus nostros, potest ad ordinem pertinere. Factum est enim ab hominibus ratione utentibus, ut uno ejus itinere simul et biberent et lavarent, et pro locorum opportunitatibus consequens erat ut ita fieret. Quod vero illa, ut dicis, folia sic inciderunt, ut hoc quod admirati sumus eveniret; quo tandem rerum ordine, ac non potius casu factum putabimus? Quasi vero, inquit ille, aliter atque ceciderunt, debuisse aut potuisse cadere cuiquam videri potest, serenissime intuenti nihil posse fieri sine causa. Quid? jam vis persequar situs arborum atque ramorum, ipsumque pondus quantum natura foliis imposuit? Quid, aeris vel mobilitatem qua volitant, vel mollitiem qua descendunt, variosque lapsus pro affectione coeli, pro onere, pro figuris suis, caeterisque innumerabilibus atque obscurioribus causis, quid me attinet quaerere? Latent ista sensus nostros, penitus latent: illud tamen quod aggressae quaestioni satis est, nescio quomodo animum non latet, nihil fieri sine causa. Potest enim odiosus percontator pergere quaerere, quae causa erat ut ibi arbores ponerentur? Respondebo, secutos esse homines uber terrae. Quid, si fructuosae arbores non sunt, ac temere natae sunt? Et hic respondebo, nos parum videre; nam temerariam, quae illas genuit, nequaquam esse naturam. Quid plura? Aut aliquid sine causa fieri docear, aut nihil fieri nisi certo causarum ordine credite.